monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA II. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA PRIMA. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae iubet restitui. Traiano iam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Traianus, dum erat abbas, acquisivit, non eius, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit.

1 Gregorius Romano defensori Siciliae.
2 Nihil proficit sacerdotum culpas ulcisci, et commissa deiectione crimina vindicare, si eis qui convincente facinore deponuntur, amissio honoris solatium, et casus sui coeperint esse compendium.
3 Questus itaque nobis est frater et coepiscopus noster Traianus Lucillum, quondam insulae Melitensis episcopum, flagitii sui iniquitate perterritum, non solum res Ecclesiae, cuius non rector sed inimicus potius exstitit, abstulisse, verumetiam plurima eum eiusdem Ecclesiae competentia de praeteritis retinere, quippe qui in fabricam, vel sarta tecta ipsius nihil pertulit expendere, sed mente sacrilega suis totum studuit compendiis applicare.
4 Et quia grave nimis ac contra Deum est ut sua illi deiectio non sit poena, sed commodum, experientia tua eum districte commoneat ut quidquid abstulit, vel apud se de praeteritis retinet sine mora restituat.
5 Qui si indita sibi nequitia negare fortasse voluerit, quia facile dicitur posse convinci, una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Ioanne Syracusano residens subtili inquisitione huius rei veritatem rimare, quatenus probatione habita, quidquid eum tulisse vel suppressisse claruerit, palam verecundia confusus restituat quod inverecunde clam abstulit.
6 Petrum autem praedicti Lucilli filium similiter tui studii sit admonere, ut quia et ipse supradictae Ecclesiae tulisse plurima perhibetur, honesta ea consideratione restituat; alioquin vestro et ipse est iudicio praesentandus, ut praecedente subtili inquisitione, utrorumque causa valeat uno fine concludi.
7 Praeterea petiit a nobis suprascriptus Traianus frater noster ut de monasterio suo, quod in civitate Syracusana situm est, ei quatuor vel quinque dari monachi debuissent.
8 Quod pro eius solatio nequaquam aestimavimus denegandum, quia ad locum proficiscens incognitum, si proprios quorum consolatione utatur non habeat, mens affecta tristitia minus se ad ea quae utilitatis sunt erigit, et ante incipit succumbere quam laboret.
9 In qua re ne suprascripti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Ioannis privilegiorum videremur praerogativam minuere, ita hoc illi noveris esse concessum, ut tamen fratris et coepiscopi nostri Ioannis sit arbitrio per omnia reservatum.
10 Quia ergo petitioni suae praedictus frater noster adiecit ut pueros quos de propria pecunia comparavit, ac suos patrisque sui Codices, aut res alias, quas in eodem monasterio habet, ei sit tollendi licentia, ratio nos hoc negare non pertulit.
11 Sed ne postulata videamur indiscrete concedere, hanc tenendam observantiam scito, id est ut quidquid postquam ab abbatis remotus est officio comparavit, vel quolibet titulo acquisivit, libera illi tollendi facultas sit.
12 Sed et hoc quod de monasterio illo in quo conversus est, quod in provincia Valeria in possessione iuris sui patrem eius manifestum est construxisse, pellente hostilitate decedens abstulit, secumque detulit, sine aliqua dubietate ei reddendum est, quia alterius acquisitionis ius effugit quod semel monasterii fuerit dominio sociatum.
13 Si quid autem dum adhuc illic abbatis fungeretur officio acquisivit, non suum, sed monasterii ipsius esse cognoscat.
14 Et ideo de iure illud eiusdem monasterii auferri ulterius quolibet modo non patimur.
15 Legatum igitur quod antedictum fratrem nostrum Capitulana conditrix supradicti monasterii singulis annis de eodem monasterio per ultimam voluntatem suam habere constituit, experientia tua solatiante, iustitia faciente, sine aliqua faciat dilatione percipere.
Gregorius Magnus HOME