Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ne Philagrium, aut ab Ecclesiae suae hominibus, aut a collectae exactoribus, aut a Dertonensi episcopo, iniuste gravari patiatur.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Licet multum fraternitatem vestram ad servandam sibi iustiliam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, verumtamen quia ad restituenda quae sibi praeiudicialiter asserit detineri, per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda. |
3 | Questus autem est campum cum viena sua ab Ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. |
4 | Quod si ita est, quanquam ante iudicum possessio ei debuerat violenter ablata restitui, taen quia comunis filius Eventius diaconus vester, consentiente praefato latore, constituit per quinque testes partem Ecclesiae vestrae satisfacere posse, eiusdem Ecclesiae iuris illum esse, idoque fraterintas vestra praedictum Philagrium contra iustitiam laborare non faciat, sed modis quibus potuerit, veritatem diligenter inquirat. |
5 | Et si manifeste, sicut hic constituit, probari potuerit vestri iuris esse, huic propter Deum citius satisfaciendum est, ut a sua intentione sine labore discedat. |
6 | Alioquin ante omnem contentionem res eius fulta vestra provisione reddatur, ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio. |
7 | Quia vero pro eo quod vobis nescientibus inde discessit, vestros se aestimat animos offendisse, fraternitas vestra ei dulcedinem suae charitatis ostendat, ut cognoscat se longe aliter quam debuit de sacerdote credidisse. |
8 | Sed quoniam et sanctorum apostolorum se saepe liminibus, ut ait, praesentare desiderat, quoties venire voluerit, nullius impedimentum, sed vestrum magis habeat in hac parte solatium. |
9 | Indicavit praeterea supra scriptus portitor quod collecta facta inter alios civitatis Ianuensis habitatores, et ipse dare pariter compellatur. |
10 | Et miramur quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur. |
11 | Quod si ita est, denuo ab eo per quemlibet exigi vestra sanctitas non permittat, quia eum quem caecitas sua gravat, inhumanum nimis est in collatione affligere, cui si esset magna necessitas, debuit ex collatione misereri. |
12 | Quia vero ab Ecclesia Dertonensi puerum suum iniuste queritur detineri, fraternitas tua praedictae civitatis episcopo curet scribere, ut si ita est, sine aliqua illum contentione restituat. |
13 | Qui si aliter esse forte responderit, aut apud vos, aut apud arbitros causa haec cognoscenda sine excusatione est aliqua facienda. |
14 | Nam idem Philagrius puellam suam cum filiis et nepotibus, de qua, ut ait, nulla est quaestio, eumdem puerum suum nomine Maurum maritum suum secutam innotuit. |
15 | Ex qua re actum est ut per eum de quo est contentio, etiam alii de quibus nulla est quaestio teneantur. |
16 | Quod si veritate subsistit, puella illi cum filiis et nepotibus sine aliqua altercatione reddenda est; et tunc de suprascripto Mauro quaestione ventilata, quod ratio suaserit terminetur. |
17 | Quod si forte et de uxore ipsius aliqua dicitur esse contentio, et hoc quoque ita interventu iudicii finiatur, ut vobis illic praesentibus ad nos de memoratis causis denuo praedictus portitor necessitatem remeandi non habeat. |