Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXV. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Gratulatur de plena satisfactione. Pallium mittit. Quod eo significatur moribus exprimat. Cum Sabiniano episcopo, Honorato archidiacono, Massiano clerico, iam non ex odio sed ex charitate agat.
1 | Gregorius Maximo episcopo Salonitano. |
2 | Susceptis fratris et coepiscopi nostri Mariniani epistolis, sed et Castorio chartulario nostro remeante, fraternitatem vestram plenissime de his quibus dubietas fuerat satisfecisse cognovimus; magnasque omnipotenti Deo gratias solvimus, quia de meo corde medullitus omnis rancor sinistrae suspicionis evulsus est. |
3 | Pro qua re Stephanum communem filium diaconum vestrum cum summa volui celeritate laxare. |
4 | Sed hunc apud me vel paucis diebus immorari dolores crebri mearum aegritudinum compulerunt. |
5 | At postquam meliorari vel modicum coepi, eum protinus cum gaudio retransmittere curavi. |
6 | Itaque pallium ad sacra missarum solemnia utendum ex more transmisimus, cuius vos volumus per omnia genium vendicare. |
7 | Huius enim indumenti honor humilitas atque iustitia est. |
8 | Tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eveniunt, cum iustitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam. |
9 | Nullius unquam faciem pro veritate loquentis premens, misericordiae operibus iuxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam contra virtutem cupiens, infrimis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans; in corrigendis vitiis saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira iudicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis suae censuram non deserens. |
10 | Haec est, frater charissime, Pallii accepti ratio, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habes. |
11 | Praeterea fratrem et coepiscopum nostrum Sabinianum fraternitati vestrae in omnibus commendo, et si quae causae sint, interim postponantur. |
12 | Charitas inter vos fixa permaneat, ut sic de exterioribus, si quando contentio vertitur, examen veniat, quatenus mentem charitas non relinquat. |
13 | Communem quoque filium Honoratum archidiaconum commendamus. |
14 | De quo si ita est, sicut per Castorium chartularium nostrum didicimus, quia per eum iam tres antea archidiaconi servare consuetudinem ecclesiasticam, quinquennio expleto exeundo compulsi sunt, tuae quidem volumus ut charitatem sanctitatis inveniat. |
15 | Nam flagitari iudicium non debet de causa quam ipse iudicavit. |
16 | Sin vero ita non est, omni mentis tumore depresso, omnique odio postposito, debet in charitate recipi, et nullatenus a loco in quo inventus est amoveri. |
17 | Messianum quoque clericum, qui ad nos confugerat; communi filio Stephano diacono fiducialiter dedimus, certi quia quem nos vestrae fraternitati transmittimus, vos in eo non odium, sed gratiam potestatis ostendere debeatis. |
18 | Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, detque nobis ita agere, ut post huius temporalis fluctus, ad aeterna valeamus simul cum gaudio pervenire. |