Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXIII. AD VENANTIUM ET ITALICAM. Morbis afflictum ex suis ipsius molestiis atque ex generali totius orbis percussione, quae mundi finem proximum indicat, consolatur.
1 | Gregorius Domno Venantio patricio et Italicae iugalibus. |
2 | Quosdam de Sicilia venientes, affectu quo debui, de sospitate vestrae excellentiae requirere curavi. |
3 | Sed de assiduitate aegritudinum mihi tristia responderunt. |
4 | Haec autem dicens, nec ego vobis de meipso invenio aliud quod debeam nuntiare, nisi quod, peccatis meis facientibus, ecce iam undecim menses sunt quod valde rarum est si de lecto surgere aliquando potuero. |
5 | Tantis enim podagrae tantisque molestiarum doloribus premor, ut vita mea mihi gravissima poena sit. |
6 | Quotidie enim in dolore deficio, et mortis remedium exspectando suspiro. |
7 | In clero vero huius urbis et populo tanti febrium languores irruerunt, ut pene nullus liber, nullus servus remanserit, qui esse idoneus ad aliquod officium vel ministerium possit. |
8 | De vicinis autem urbibus strages quotidie mortalitatis nobis nuntiantur. |
9 | Africa autem qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, tanto credo quod subtilius cognovistis. |
10 | De Oriente vero qui veniunt, graviores desolationes nuntiant. |
11 | In his itaque omnibus quia, appropinquante fine mundi, generalem percussionem esse cognoscitis, affligi nimis de propriis molestiis non debetis. |
12 | Sed, sicut sapientes nobiles decet, omne cor ad animarum curam reducite, districtum iudicium quanto fit vicinius plus timete. |
13 | Studiis pietatis intendite, de qua scriptum est, quod promissionem habeat vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). |
14 | Potens est autem omnipotens Deus vitam vestrae excellentiae et hic in longo tempore conservare, et post multa annorum curricula ad gaudia aeterna perducere. |
15 | Dulcissimas filias meas domnam Barbaram, et domnam Antoninam mea peto vice salutari; quas oro ut superna gratia protegat, eisque prosperari in omnibus concedat. |