Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXII. AD RECMAREDUM VISIGOTHORUM REGEM. Regem laudat de conversa ad fidem Gothorum gente, de oblatis beato Petro muneribus, de contempta Iudaeorum pecunia, qua legem in ipsos latam rescindi deprecabantur. Haec Dei laudi monet tribuenda, cavendasque cordis humilitate, munditia corporis, atque animi lenitate, antiqui hostis insidias. Reliquias mittit.
1 | Gregorius Recharedo regi Visigothorum. |
2 | Explere verbis, excellentissime fili, non valeo, quantum tuo opere, tua vita delector. |
3 | Audita quippe diebus nostris virtute novi miraculi, quod per excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore Arianae haeresis in fidei rectae soliditatem translata est, exclamare cum propheta libet: Haec est immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). |
4 | Cuius enim vel saxeum pectus tanto hoc opere cognito non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amore mollescat? Haec me fateor quae per vos acta sunt saepe convenientibus filiis meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat. |
5 | Haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro coelestis patriae reges elaborant. |
6 | Quid itaque ego in illo tremendo examine iudici venienti dicturus sum, si tunc illuc vacuus venero ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad verae fidei gratiam per studiosam et continuam praedicationem traxit? Sed est mihi, bone vir, hoc ex Dei munere in magna consolatione, quia opus sanctum quod in me non habeo diligo in te. |
7 | Cumque de tuis actibus magna exsultatione gaudeo, ea quae per laborem tua sunt per charitatem mea fiunt. |
8 | De conversione igitur Gothorum in vestro opere et in nostra exsultatione libet cum angelis exclamare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). |
9 | Nos enim, ut existimo, gratiarum amplius omnipotenti Domino debitores existimus, quia etsi vobiscum nihil egimus, vestro tamen operi congaudendo participes sumus. |
10 | Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam libenter munera excellentiae vestrae susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra testatur. Scriptum quippe (Grat. 14, q. 5, c. 11) est: Vota iustorum placabilia (Prov. XV, 8). |
11 | Neque enim in omnipotentis Dei iudicio quid datur, sed a quo datur aspicitur. |
12 | Hinc est enim quod scriptum est: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem et ad munera eius non respexit (Genes. IV, 4, 5). |
13 | Dicturus quippe quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel. |
14 | Ex qua re patenter ostenditur quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. |
15 | Vestra itaque oblatio quam sit grata ostenditis, qui daturi aurum, prius ex conversione gentis subditae animarum munera dedistis. |
16 | Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, vi maris dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Hispanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt quae postmodum pervenerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia est probata, an scirent sancto desiderio obiecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari. |
17 | Adversitas enim (Grat. 7, q. 1, c. 48) quae bonis votis obiicitur probatio virtutis est, non iudicium reprobationis. |
18 | Quis enim nesciat quam prosperum fuit quod beatus Paulus apostolus praedicaturus ad Italiam veniebat, et tamen veniens naufragium pertulit (Act. XXVII)? Sed navis cordis in marinis fluctibus integra stetit. |
19 | Praeterea indico quia crevit de vestro opere in laudibus Dei hoc quod dilectissimo Filio meo Probino presbytero narrante cognovi, quia cum vestra excellentia constitutionem quamdam contra Iudaeorum perfidiam dedisset, hi de quibus prolata fuerat, rectitudinem vestrae mentis inflectere pecuniarum summam offerendo moliti sunt; quam excellentia vestra contempsit, et, omnipotentis Dei placere iudicio requirens, auro innocentiam praetulit. |
20 | Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit: cui dum concupita aqua de cisterna Bethlehemitica, quae inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset allata, protinus dixit: Absit a me ut sanguinem iustorum hominum bibam (I Paral. XI, 19). |
21 | Quam quia fudit et bibere noluit, scriptum est: Libavit eam Domino. |
22 | Si igitur ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit. |
23 | Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam quia libasti aurum Domino, quod contra eum habere noluisti. |
24 | Magna sunt haec et omnipotentis Dei laudi tribuenda. |
25 | Sed inter haec vigilanti sunt studio antiqui hostis insidiae cavendae, qui quanto maiora in hominibus dona conspicit, tanto haec auferre subtilioribus insidiis exquirit. |
26 | Neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt, sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt. |
27 | Via quippe est vita praesens. |
28 | Et tanto quisque necesse est ut insidiantes spiritus caveat, quanto maiora sunt dona quae portat. |
29 | Oportet ergo excellentiam vestram in tanto hoc de conversione gentis subditae munere quod accepit summopere custodire prius humilitatem cordis, ac deinde munditiam corporis. |
30 | Cum enim scriptum sit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14), profecto liquet quia ille veraciter alta amat, qui mentem suam ab humilitatis radice non desecat. |
31 | Saepe namque malignus spiritus, ut bona destruat quibus prius adversari non valuit, ad operantis mentem post peractam operationem venit, eamque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit, ita ut decepta mens admiretur ipsa quam sint magna quae fecit. |
32 | Quae dum per occultum tumorem apud semetipsam extollitur, eius qui donum tribuit gratia privatur. |
33 | Hinc est enim quod per prophetae vocem contra superbientem animam dicitur: Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 15). |
34 | Fiduciam quippe animam in pulchritudine sua habere est in semetipsa de iusta actione praesumere. |
35 | Quae in suo nomine fornicatur quando in hoc quod recte egit, non conditoris laudem dilatari appetit, sed suae opinionis gloriam requirit. |
36 | Hinc rursum per prophetam scriptum est: Quo pulchrior es, descende (Ezech. XXXII, 19). |
37 | Anima etenim unde est pulchrior, inde descendit, quando ex virtutis decore quo exaltari apud Deum debuit, ab eius gratia per suam elationem cadit. |
38 | Quid ergo in his agendum est, nisi ut malignus spiritus cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, nos semper ad memoriam mala nostra revocemus, quatenus et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, et solius omnipotentis Dei munera cum peccata declinamus? Custodienda est quoque munditia corporis in studiis bonae actionis, quia iuxta vocem praedicantis Apostoli: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). |
39 | Qui rursus ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra (I Thess. IV, 3). |
40 | Quam sanctificationem quid dixerit, ostendens protinus adiunxit: Ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, et non in passionibus desiderii. |
41 | Ipsa quoque regni gubernacula erga subiectos magno sunt moderamine temperanda, ne potestas menti subripiat. |
42 | Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur. |
43 | Curandum quoque est ne ira subrepat, ne fiat citius omne quod licet. |
44 | Ira quippe, et cum delinquentium culpas exsequitur, non debet menti quasi domina praeire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, ut ad faciem iussa veniat. |
45 | Nam si semel mentem possidens coeperit, iustum esse deputat etiam quod crudeliter facit. |
46 | Hinc enim scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur (Iac. I, 20). |
47 | Hinc rursus dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Ibid., 19). |
48 | Haec autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo. |
49 | Sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris actibus me furtive subiungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, iam non soli faciatis. |
50 | Omnipotens autem Deus in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione vos protegat, vobisque et praesentis vitae prospera, et post multa annorum curricula gaudia concedat aeterna. |
51 | Clavem vero parvulam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore vobis pro eius benedictione transmisimus, in qua inest ferrum de catenis eius inclusum, ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vestrum ab omnibus peccatis solvat. |
52 | Crucem quoque dedi latori praesentium vobis offerendam, in qua lignum dominicae crucis inest, et capilli beati Ioannis Baptistae, ex qua semper solatium nostri Salvatoris per intercessionem praecursoris eius habeatis. |
53 | Reverendissimo autem fratri et coepiscopo nostro Leandro Pallium a beati Petri apostoli sede transmisimus, quod et antiquae consuetudini, et vestris moribus, et eius bonitati atque gravitati debeamus. |
54 | Item in anagnostico. |
55 | Ante longum tempus dulcissima mihi vestra excellentia, Neapolitano quodam iuvene veniente, mandare curaverat ut piissimo imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret quae dudum inter piae memoriae Iustinianum principem et iura regni vestri fuerant emissa, ut ex his colligeret quid vobis servare debuisset. |
56 | Sed ad hoc faciendum duae res mihi vehementer obstiterunt. |
57 | Una, quia chartophylacium, praedicti piae memoriae Iustiniani principis tempore, ita subripiente subito flamma incensum est, ut omnino ex eius temporibus pene nulla charta remaneret. |
58 | Alia autem, quia, quod nulli dicendum est, ea quae contra te sunt apud temetipsum debes documenta requirere, atque haec pro me in medium proferre. |
59 | Ex qua re hortor ut vestra excellentia suis moribus congrua disponat, et quaeque ad pacem pertinent studiose peragat, ut regni vestri tempora per longa sint annorum curricula in magna laude memoranda. |
60 | Praeterea transmisimus clavem aliam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore, quae, cum digno honore reposita, quaeque apud vos invenerit benedicendo multiplicet. |