Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXI. AD LEANDRUM HISPALENSEM EPISCOPUM. Epistolam illius, charitatis calamo scriptam, ex humilitate sermonis altitudinem cordis ostendere. Se nulla dignum laude, cuius mores deprimit honor onerosus, qui victus pondere culpas culpis iungit, qui e monasterii tranquillitate raptus, mentis naufragium passus est. De podagrae doloribus pie consolatur. Pallium mittit.
1 | Gregorius Leandro episcopo Hispaniae. |
2 | Sanctitatis tuae suscepi epistolam, solius charitatis calamo scriptam. |
3 | Ex corde enim lingua tinxerat quod in chartae pagina refundebat. |
4 | Boni autem sapientesque viri, cum legeretur adfuerunt, quorum statim viscera in compunctionem commota sunt. |
5 | Coepit quisque amoris manu in suo corde te rapere, quia in illa epistola tuae mentis dulcedinem non erat audire, sed cernere. |
6 | Accendebantur et mirabantur singuli, atque ipse ignis audientium demonstrabat qui fuerat ardor dicentis. |
7 | Nisi enim prius in se faces ardeant, alium non succendunt. |
8 | Ibi ergo vidimus quanta charitate tua mens arserit, quae sic et alios accendit. |
9 | Vitam vero vestram, cuius ego semper cum magna veneratione reminiscor, minime noverant, sed eis altitudo vestri cordis patuit ex humilitate sermonis. |
10 | Vitam autem meam cunctis esse imitabilem illa vestra epistola loquitur: sed quod non est ita ut dicitur, sit ita quia dicitur, ne qui non solet mentiatur. |
11 | Ad haec autem breviter cuiusdam bonae mulieris verba loquor: Nolite me vocare Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, quia amaritudine plena sum (Ruth., I, 20). |
12 | Neque enim, bone vir, hodie ego sum ille quem nosti. |
13 | Multum fateor exterius proficiendo, interius cecidi, meque de eorum numero esse pertimesco, de quibus scriptum est: Deiecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). |
14 | Cum allevatur enim deiicitur, qui honoribus proficit, et moribus cadit. |
15 | Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram opprobrium hominum, et abiectio plebis, atque in eius sorte currere de quo rursus per Psalmistam dicitur: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 7); ut videlicet tanto verius intus ascenderem, quanto per convallem lacrymarum foris humilius iacerem. |
16 | At me multum nunc deprimit honor onerosus, curae innumerae perstrepunt, et cum sese ad Deum animus colligit, hunc suis impulsibus quasi quibusdam gladiis scindunt. |
17 | Nulla cordis quies est. |
18 | Prostratum in infimis iacet, suae cogitationis pondere depressum. |
19 | Aut rara valde aut nulla hoc in sublimia penna contemplationis levat. |
20 | Torpet ignava mens, et circumlatrantibus curis temporalibus, iam pene ad stuporem deducta, cogitur modo terrena agere, modo etiam quae sunt carnalia dispensare. |
21 | Aliquando vero fastidio exigente compellitur quaedam etiam cum culpa disponere. |
22 | Quid multa loquar? Victa suo pondere, sanguinem sudat. |
23 | Nisi enim sanguinis nomine culpa censeretur, Psalmista non diceret: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). |
24 | Cum vero culpas culpis iungimus, hoc quoque quod per alium prophetam dictum est implemus: Sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2). |
25 | Sanguis enim sanguinem tangere dicitur cum culpa culpae adiungitur, ut iniquitatis cumulus multiplicetur. |
26 | Sed inter haec per omnipotentem Deum deprecor ut in perturbationis fluctibus lapsum tuae orationis manu me teneas. |
27 | Quasi enim prospero flatu navigabam, cum tranquillam vitam in monasterio ducerem; sed procellosis subito motibus tempestas exorta in sua perturbatione me rapuit, et prosperitatem itineris amisi, quia quiete perdita mentis naufragium pertuli. |
28 | Ecce nunc in undis versor, et tuae intercessionis tabulam quaero, ut qui navi integra dives pervenire non merui, saltem post damna ad littus per tabulam reducar. |
29 | De podagrae vero molestia sanctitas vestra, ut scribit, affligitur, cuius dolore assiduo et ipse vehementer attritus sum. |
30 | Sed facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur quaeque fecimus ad memoriam delicta revocamus; atque haec non iam flagella, sed dona esse conspicimus, si quae carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgemus. |
31 | Praeterea ex benedictione beati Petri apostolorum principis pallium vobis transmisimus, ad sola missarum solemnia utendum. |
32 | Quo transmisso, valde debui qualiter vobis esset vivendum, admonere; sed locutionem supprimo, quia verba moribus anteitis. |
33 | Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. |
34 | Ego autem quanta occupatione deprimor et debilitate, brevis attestatur epistola, in qua ei quem multum diligo parum loquor. |