Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXX. AD CLAUDIUM IN HISPANIIS. Eum laudat, ex virtutis fama sibi dilectum. Ut in luce veritatis atque coelestis patriae amore proficiat hortatur. Cyriacum abbatem et legatum suum commendat.
1 | Gregorius Claudio in Hispaniis. |
2 | Quia unguenti more bonorum fragrat opinio, vestrae gloriae de Occidentalibus partibus hucusque odor tetendit. |
3 | Cuius profecto aurae suavitate respersus, multum, fateor, quem nesciebam dilexi, atque intra sinum cordis amoris manu te rapui; nec iam eum nesciens diligebam, cuius bona cognoveram. |
4 | Qui enim mihi magna intentione notus, sed corporis visione manet incognitus, de eo procul dubio veraciter dicere possum, quia personam illius scio, sed domum nescio. |
5 | Magna autem vestrae laudis datur assertio, quod excellenti Gothorum regi vestra gloria sedulo adhaerere perhibetur, quia dum malis boni semper displiceant, bonos vos esse certum est, qui bono placuistis. |
6 | Propterea debitum salutationis alloquium solvens, opto vos in his quae coepistis exerceri, ut in vobis compleatur veridica Salomonis illa sententia, quae ait: Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18). |
7 | Nunc enim cum lux nobis veritatis infulget, cum sese regni coelestis suavitas mentibus aperit, iam quidem dies est, sed adhuc perfectus non est. |
8 | Tunc autem dies perfectus erit, quando iam quidquam de nocte peccati in mente nostra non erit. |
9 | Vos autem usque ad perfectum diem crescite, ut quousque patria aeterna videatur, bonorum hic operum augmenta dilatentur; quatenus tanto post in retributione maior sit fructus muneris, quanto nunc studium creverit laboris. |
10 | Propterea dilectissimum Filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vestrae gloriae commendamus, ut, peractis quae ei iniuncta sunt, nulla illum remeandi mora praepediat. |
11 | Omnipotens Deus coelestis vos brachii protectione tueatur, et nunc gloriosos inter homines, et post longa annorum curricula inter angelos esse concedat. |