Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXIV. AD VIRGILIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. De suscipienda causa Syagriae, quae religionem professa cum esset, marito violenter iuncta dicebatur.
1 | Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi et Syagrio episcopo Augustodunensi. |
2 | Commissi officii qualitas me, fratres charissimi, in vocem cogit doloris erumpere, et dilectionem vestram anxietate charitatis exasperare, quod illic vos nimium negligentes et remissos dicitur exstitisse, ubi studium vestrum acriter iustitiae rectitudo et zelus debuit castitatis accendere. |
3 | Pervenit autem ad nos Syagriam quamdam vitam religiosam mutatis etiam vestibus assecutam, posteaque marito violenter esse, quod dici iniquum est, sociatam, et nullo vos in eius defensione dolore permotos. |
4 | Quod si est, vehementius ingemisco, ne apud omnipotentem Dominum, quod absit, mercenarii officium, et non pastoris meritum habeatis, quippe qui in ore lupi ovem laniandam sine certamine reliquistis. |
5 | Quid enim dicturi, quamve rationem futuro estis iudici reddituri, quos stupri solutio non commovit, quos ad defendendum favor nequaquam religiosi habitus excitavit, quos ad tutandam pudicitiae integritatem sacerdotalis consideratio non erexit. |
6 | Vel nunc ergo neglectus ad memoriam redeat, huius recordatio culpae sollicite et officii vestri consideratio ad praedictae mulieris vos adhortationem impellat. |
7 | Et ne forte per tempus transisset in voluntatem necessitas, lingua illi vestra medela sit, atque, admonentibus vobis, orationibus operam det, de memoria lamenta poenitentiae non recedant, Redemptori nostro cor poenitens exhibeat, et castitatis damna quam ei corpore servare non licuit, fletu resarciat. |
8 | Quia ergo praedicta mulier res suas, etiam nunc piis, ut fertur, desiderat causis impendere, hortamur ut fraternitatis vestrae hac in re favorem inveniat, solatiis potiatur, et, servata competenti filiis portione, fas illi sit de substantia sua iudicare quod velit. |
9 | Vestrum enim sine dubio bonum facitis, si bona volentibus opem fertis. |
10 | Haec igitur, dilectissimi fratres, quae loquimur ex quanto procedant amore pensate, et omnia cum ea qua dicuntur charitate suscipite. |
11 | Nam dum unum in Redemptoris nostri corpore corpus sumus, in his quae vobis nocere sentio simul uror. |
12 | Qua autem intentione, quove affectu hanc vobis epistolam miserim, cordi vestro veritatis auctor aperiat. |
13 | Et ideo haec fraterna vos admonitio non contristet, quia et asperum poculum libenter accipitur, quod intentione salutis offertur. |
14 | Quod superest, charissimi fratres, iunctis Dei nostri misericordiam precibus exoremus, ut vitam nostram in suo propitius timore disponat; quatenus et hic illi sacerdotaliter deservire, et in conspectu ipsius in futuro securi assistere et sine metu valeamus. |