Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXIII. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. Ut Menatem et Theodorum Episcopos in Italiam redire compellat.
1 | Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi. |
2 | Cum sacerdotalis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo suo nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subiectorum. |
3 | Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis addicit. |
4 | Itaque Menatem quemdam episcopum, qui illuc de dioecesi Romanae Ecclesiae nostra ordinatione profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo maior sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit in honore, sed onere. |
5 | Quod quia pudoris nobis est de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat, ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut, sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere gravitatem. |
6 | Nam satis noxium atque perniciosum est ut imitatione ipsius qui aedificari debuerant destruantur. |
7 | In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur; nam consentire videtur erranti, qui corrigenda ut resecari debeant, non concurrit (Grat. dist. 83, c. 5). |
8 | Quia vero Theodorus quidam episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi disciplinam, ut dicitur, evitans, illud venisse firmatur, hortamur ut et istum diligentius requisitum ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. |
9 | Et quia sicut legitur: Qui abiicit disciplinam, infelix est (Prov. XV, 32), nulla eum illic se excusatione patiamini retinere; quatenus ipsi qui levitatis eorum vitio possunt decipi liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valeatis. |