monumenta.ch > Gregorius Magnus > 108
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CVII. AD AREGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Eum de suorum obitu consolatur, hortaturque ut sollicite suo munere fungatur. Dalmaticarum usum illi, et archidiacono eius permittit iubetque ut synodo per Syagrium cogendae intersit. <<<     >>> EPISTOLA CIX. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. De iis qui ex laicis repente fiunt episcopi, aut per simoniam ordinantur. Ut synodum ad haec exstirpanda cogi iubeat, atque edicto constituat ne Iudaeis Christiana mancipia habere liceat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CVIII. AD SYAGRIUM EPISCOPUM. Laudat eum ob operam Augustino navatam; pallii usum concedit; statuit ut Ecclesia Augustodunensis primum in ea provincia post Lugdunensem locum obtineat; de synodo iterum.

1 Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi.
2 Magistra bonorum omnium charitas, quae nil sapit extraneum, nil asperum, nil confusum, ita exercet corda et corroborat, ut nihil grave, nil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur.
3 Huius igitur cum sit proprium nutrire concordia, servare composita, dissociata coniungere, prava dirigere, et virtutes caeteras perfectionis suae munimine solidare, quisquis in eius radices se inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, quia humorem fecunditatis opus efficax non amittit.
4 Atque ideo multum tibi, dilectissime frater, in Domino condelector atque congaudeo, quod sic eadem charitate te praeditum multorum testificatione comperio, ut et ipse quae sacerdotis sunt decenter exhibeas, et aliis te laudabiliter imitandum ostendas.
5 Quia igitur in praedicationis opere, quam diu cogitans Anglorum genti per Augustinum tunc monasterii mei praepositum, nunc fratrem et coepiscopum nostrum, impendere studui, ita sollicitum atque devotum adiutoremque in omnibus te, ut oportuit, fuisse cognovimus, ut magnum me sibi fraternitas tua hac de re faceret debitorem, tantae rei consideratione commonitus, ne infructuosus erga te viderer existere, fraternitatis tuae petitionem nulla pertuli ratione postponere.
6 Proinde secundum postulationis tuae desiderium pallii te usu, quod intra ecclesiam tuam habere debeas, ad sacra tantum missarum solemnia celebranda, Deo auctore, praevidimus honorandum.
7 Quod tamen ita tibi dandum esse decrevimus, si prius per synodi definitionem emendare promiseris quae corrigenda mandavimus, quia dignum profecto esse credidimus, ut cum mentis gravitate qua Deo te propitio pollere didicimus, habitus quoque exterioris clarior in te cultus accresceret, praesertim cum id te non ad superfluae elationis pompam, sed pro genio et honore tuae arbitremur Ecclesiae petivisse.
8 Cuius ne indumenti munificentiam nudam videamur quodammodo contulisse, hoc etiam pariter prospeximus concedendum, ut metropolitae suo per omnia loco et honore servato, Ecclesia civitatis Augustodunae, cui omnipotens Deus praeesse te voluit, post Lugdunensem Ecclesiam esse debeat, et hunc sibi locum et ordinem ex nostrae auctoritatis indulgentia vendicare.
9 Caeteros vero episcopos (Grat. dist. 17, c. 7) secundum ordinationis suae tempus, sive ad consedendum in concilio, sive ad subscribendum, vel in qualibet alia re sua attendere loca decernimus, et suorum sibi praerogativam ordinum vendicare, quia omnino rationis ordo nos admonet (Dist. 100, c. 9) ut cum usu Pallii aliqua simul sicut diximus, largiri privilegia debeamus.
10 Sed quoniam cum honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, ut cultui vestium actionis quoque ornamenta conveniant, oportet ut enixius in cunctis se studiis vestra fraternitas exerceat.
11 Circa subiectorum actus sit vigilans, vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit.
12 Linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita lucro multiplicato reddideris, in die retributionis audire sis meritus: Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23; Luc. XIX).
13 Curam praeterea congregandae synodi, quam vobis atque aliis fratribus nostris pro illicitarum rerum prohibitione fiendam scripsimus, vestrae specialiter sollicitudini noveritis incumbere.
14 Unde quia praecellentissimos filios nostros Francorum reges magnam vobis novimus dilectionem impendere, omni vos studio omnique agere annisu necesse est ut quod de synodo congreganda mandavimus fraternitatis vestrae vigilantia compleatur, atque omnia illic quae pro animarum salute scripsimus censeantur; quatenus per hoc, et vos zelum vestrum et qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur. (Vide sup. epist. 106 et 107.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CVII. AD AREGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Eum de suorum obitu consolatur, hortaturque ut sollicite suo munere fungatur. Dalmaticarum usum illi, et archidiacono eius permittit iubetque ut synodo per Syagrium cogendae intersit. <<<     >>> EPISTOLA CIX. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. De iis qui ex laicis repente fiunt episcopi, aut per simoniam ordinantur. Ut synodum ad haec exstirpanda cogi iubeat, atque edicto constituat ne Iudaeis Christiana mancipia habere liceat.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 108