Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CVII. AD AREGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Eum de suorum obitu consolatur, hortaturque ut sollicite suo munere fungatur. Dalmaticarum usum illi, et archidiacono eius permittit iubetque ut synodo per Syagrium cogendae intersit.
1 | Gregorius Aregio episcopo de Galliis. |
2 | Fraternitatis vestrae afflictio, quam de amissionis vestrorum vos hominum habuisse cognovimus, tantam nobis causam moeroris iniecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter tribulationibus sentiremus. |
3 | Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis vestrae ad animum reducta discretio, quam et patienter ferre tristitiam, et decet de morte, spe vitae alterius, longam non habere moestitiam. |
4 | Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente se teneat hortor, quiesce dolere, desine tristis esse. |
5 | Nam indecens est de illis taedio afflictionis addici, quos credendum est ad veram vitam moriendo pervenisse. |
6 | Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt. |
7 | Nos autem qui novimus, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. |
8 | Nam diffidentiae quodammodo genus est, contra hoc quod quisque praedicat torqueri moestitia, dicente Apostolo: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). |
9 | Hac itaque, frater charissime, ratione prospecta, studendum nobis est ut, sicut diximus, de mortuis non affligamur, sed affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem et sit ad fructum dilectio. |
10 | Proinde obiurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consolando prodesse quibus possumus festinemus. |
11 | Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus; tumidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuat, desides hortatu succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consoletur: ut quia ductores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus. |
12 | Simus in custodia vigilantes, aditus contra hostis insidias solliciti muniamus. |
13 | Et si quando per devia ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam adnisu ad caulas revocare dominicas contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur. |
14 | Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adiutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis, quam se Pastor pastorum esse testatus est, dirigat; ut sine quo facere nihil assurgimus, per ipsum implere omnia valeamus. |
15 | Praeterea (Grat. dist. 23, c. 10) communis filius Petrus diaconus nobis innotuit quod fraternitas vestra tempore quo hic fuit, poposcerit ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam praeberemus. |
16 | Sed quia ita hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscessit, ut nec ipse moeror incumbens diutius, ut dignum erat et res desiderata poscebat, sineret imminere; et nos in multis implicitos, ecclesiasticae rationis consideratio novum hoc inconsulte et subito non permitteret indulgere; idcirco postulatae rei prolongatus effectus est. |
17 | Nunc vero charitatis tuae bona revocantes ad animum, huius auctoritatis nostrae serie petita concedimus, atque te vel archidiaconum tuum dalmaticarum usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate deferente transmisimus. |
18 | Praeterea (Grat. dist. 100, c. 5) in ea synodo quam contra simoniacam haeresim per fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium decrevimus congregari, sanctitatem vestram volumus interesse, atque eidem fratri ita pallium quod transmisimus tribui, si prius se promiserit illicita quae prohibuimus per definitionem synodi a sancta Ecclesia removere. |
19 | De qua synodo omnem nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem volumus scriptis discurrentibus nuntiare, ut ipse, cuius nobis sanctitas valde experta est, nos reddas de omnibus certiores. |