Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CVI. AD SYAGRIUM, AETHERIUM, VIRGILIUM ET DESIDERIUM EPISCOPOS. Contra simoniacos, ac neophytos, et vetita mulierum contubernia, nec non synodorum, quae quotannis haberi debent neglectum, stylum acuit; atque ut synodi quotannis fiant. De his omnibus in synodo tractari iubet, et ad se per Cyriacum abbatem referri.
1 | Gregorius Syagrio Augustodunensi, Etherio Lugdunensi, Virgilio Arelatensi, et Desiderio Viennensi episcopis Galliarum a paribus. |
2 | Caput nostrum, quod Christus est, ad hoc sua esse membra nos voluit, ut per compagem charitatis et fidei, unum nos in se corpus efficeret. |
3 | Cui ita corde adhaerere nos convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum possimus esse quod dicimur. |
4 | Ab arce capitis nostri res nulla nos dividat, ne ab ea, si eius esse membra refugimus, relinquamur, et velut eiecti de vite palmites arescamus. |
5 | Ut ergo Redemptoris nostri esse habitaculum mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus. |
6 | Ipse namque ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23). |
7 | Sed quoniam bonorum auctori haerere aliter non valemus, nisi cupiditatem a nobis, quae omnium malorum radix est, abscindamus (Grat. dist. XLVII, c. 7), per scripta praesentia, quae alterno adinvicem desideratae visitationis sermone nos sociant, fraternitatem vestram institutis apostolicis convenimus, ut, Patrum regulis et praeceptis Dominicis innitentes, de templo fidei avaritiam, quae idolorum est servitus excludamus, ut in domo Domini nil noxium, nilque sinamus adesse confusum. |
8 | Nuntio siquidem apud nos olim discurrente vulgatum est quod in Galliarum partibus sacri ordines per simoniacam haeresim conferantur. |
9 | Et vehementi taedio moeroris afficimur, si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia, et fit saeculare quod sacrum est. |
10 | Quicunque ergo hoc pretii studet datione mercari, dum non officium, sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo maniter concupiscit (Grat. I, q. I, c. 2). |
11 | Quid scilicet? quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio, sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, aestimetur? Ex qua re si recti libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quaerit, indignus est. |
12 | Sicut autem (Grat. I, q. LXVI, c. 3) is qui invitatus renuit, quaesitus fugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. |
13 | Nam qui sic nititur ad altiora conscendere quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius ad profunda descendat? Itaque, fratres charissimi, in Sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura praeferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse iudicio. |
14 | Nam quia grave omnino sit facinus Dei donum velle pretio comparare vel vendere, evangelica est testis auctoritas (Matth. XXI). |
15 | Templum enim Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. |
16 | Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de mannum impositione percipere, et Sanctum Spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit, venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum utique patenter eversione signatum est. |
17 | Et tamen exerit adhuc nequitiae pravitas vires suas. |
18 | Nam cogit vendere quos decipit ut emerent. |
19 | Et dum non attenditur quod divina voce praecipitur: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) agitur ut crescat, et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio ementis scilicet et vendentis. |
20 | Et cum liqueat (Grat. I, q. I, c. 13) hanc haeresim in Ecclesia ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur, cur non perpenditur quia benedictio (Grat. I q. I. c. 4) illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Plerumque ergo adversarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt prava subripere, callide specie quasi pietatis iniecta nititur supplantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera, eleemosynae celata obumbratione, transfundat. |
21 | Nam nec venator feram, aut avem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet; si aut illi laqueum in aperto proponerent, aut ille hamum esca absconditum non haberet. |
22 | Omnino ergo metuenda et cavenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subvertere, latente telo saevius valeat trucidare. |
23 | Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam iuvatur (Grat. I, q. I, c. 27). |
24 | Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur (Grat. XIV, q. 5, c. 7). |
25 | Unde etiam illud certum est, quia etsi monasteria aut xenodochia vel quid aliud de pecunia quae pro sacris ordinibus datur, construantur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus et emptor honoris in locum sanctum transmittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit quam ille potest aedificare qui ab eo pecuniam ordinationis accepit. |
26 | Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte Scripturae sacrae ordo nos prohibet, dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). |
27 | Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. |
28 | Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis iustis laboribus (Prov. III, 9). |
29 | Qui ergo male tollit ut quasi bene praebeat, constat sine dubio quia Dominum non honorat. |
30 | Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV, 24). |
31 | Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in eius conspectu filius victimetur. |
32 | Et hinc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. |
33 | Nimis ergo declinandum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynae, peccata simoniacae haereseos perpetrare. |
34 | Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere. |
35 | Hoc quoque (Grat. dist. 59, c. 3) ad nos pervenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam, desiderio honoris inflati, defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. |
36 | Quid putamus quod isti subiectis praestituri sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse est ut si et quamvis inculpati quisquam sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis. |
37 | Videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur quod teneat; ut postea non debeat errare, qui eligitur viam errantibus demonstrare. |
38 | Diu ergo religiosa meditatione poliatur ut placeat, et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat. |
39 | Nam cum scriptum sit: Ut prius quis probetur, et sic ministret (I Tim. III, 10), multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali. |
40 | Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido notum est quae sit in huius rei diligentia sancti et egregii sollicitudo doctoris, qui neophytum ad ordines vetat sacros accedere (I Tim. III). |
41 | Sicut autem tunc neophytus dicebatur (Grat. dist. 48, c. 2) qui in initio in sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. |
42 | Ordinate ergo ad ordines ascendendum est; nam casum appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum. |
43 | Et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manum non esse cuiquam citius imponendam (I Tim. V), quid hoc celerius, quidve praecipitantius quam ut exordiatur a summitate principium, et ante incipiat esse episcopus quam minister? Quisquis ergo sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius vires suas cum hoc quod est subiturus onere metiatur, ut et impar abstineat, et ad id cum metu, etiam qui se sufficere existimat, accedat. |
44 | Ab re autem non facimus si ad argumentum rationabilium usum rerum irrationabilium colligamus. |
45 | Apta namque aedificationibus de silvis ligna succiduntur, nec tamen adhuc viridibus aedificii pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum dierum mora siccaverit, et apta ad necessarium usum effecerit. |
46 | Quae observantia si forte negligitur, citius superimposita mole franguntur, et gignit ruinam ad auxilium res provisa. |
47 | Hinc etenim et medici, qui curam gerunt de corpore, quaedam adiutoria recenti adhuc confectione formata indigenti non offerunt, sed maceranda temporibus derelinquunt. |
48 | Nam si immature quis dederit, dubium non est quia fit causa periculi, res salutis. |
49 | Discant itaque, discant in officio suo sacerdotes, quibus animarum credita est cura, servare quod diversarum artium homines docente ratione custodiunt, et a praecipiti se ambitione, etsi non metu, saltem pudore contineant. |
50 | Sed ne forsan adhuc se pravae consuetudinis quisquam velit obiectu defendere, fraternitatis vestrae discretio rationis eos freno coerceat, et labi in illicitis non permittat, quia quidquid ultione dignum est, non ad imitationis, sed ad exemplum potius debet correptionis adduci. |
51 | Neque autem hoc quod similiter corrigendum est patimur negligenter omittere. |
52 | Nam quid prodest cuncta muniisse, si per unum locum perniciosus hosti praebeatur accessus? Cum his itaque qui in sacro sunt ordine constituti habitare mulieres prohibeantur. |
53 | De quibus, ne antiquus humani generis inimicus exsultet, omnium definiendum consensu est ut praeter eas quas sacri canones complectuntur, alias secum mulieres habere non debeant. |
54 | Quae interdictio etsi forte aliquibus ad tempus amara est, certum est quia postmodum ex ipsa animae utilitate dulcescit, si unde inimicus superare potuit, superetur. |
55 | Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis, Patrum providentia, utilitatis causa sancitum est. |
56 | Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter praepositos et subiectos sint fomenta discordiae, in unum convenire sacerdotes necesse est, ut et de ingruentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur. |
57 | Cuius vobis adesse praesentiam, si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). |
58 | Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem quia de habendo bis in anno concilio Patrum sit regulis statutum, non latet. |
59 | Sed ne forte aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. |
60 | Nam plerumque etsi non amore iustitiae, metu tamen examinis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere iudicio. |
61 | Hanc, fratres charissimi, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt meditemur, atque ad ea quoscunque possumus incitemus. |
62 | Certum quippe est quia si toto corde praeceptis nos salutaribus occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum in his quibus aedificamur innitimur, locum sine dubio deceptionis excludimus. |
63 | De his itaque quae superius dicta sunt, fraternitatem vestram, auctore Deo, volumus synodum congregare, atque in ea reverendissimo fratre nostro Aregio coepiscopo, et dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate mediantibus, omnia quae sanctis canonibus, sicut praediximus, sunt adversa, districte sub anathematis interpositione damnentur, id est, ut nullus pro adipiscendis ecclesiasticis ordinibus dare aliquod commodum praesumat, vel pro datis accipere, nec ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis pervenire. |
64 | Neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi hae quae sacris, ut praedictum est, canonibus sunt permissae. |
65 | De quibus cunctis reverendissimus frater noster Syagrius episcopus cum omni synodo, dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate remeante, nobis quae acta sunt, studeat renuntiare; ut subtiliter agnoscentes quid, et cum qua cautela, vel qualiter sit decretum, omnipotenti Deo de vita vestra ac moribus gratias incessabiliter persolvamus. ( Vide ep. seq. ) |