Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CV. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Cyriacum abbatem ad Syagrium euntem commendat, monet imagines in Ecclesiis esse servandas.
1 | Gregorius Sereno episcopo Massilliensi. |
2 | Quod fraternitati vestrae tam sera scripta transmittimus, non hoc torpori, sed occupationi deputate. |
3 | Latorem vero praesentium dilectissimum filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vobis in omnibus commendamus, ut nulla hunc in Massiliensi civitate mora detineat, sed ad fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium cum sanctitatis vestrae solatio, Deo protegente, proficiscatur. |
4 | Praeterea indico dudum ad nos pervenisse quod fraternitas vestra, quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem in Ecclesiis imagines confregit atque proiecit. |
5 | Et quidem zelum vos, ne quid manufactum adorari posset, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse indicamus. |
6 | Idcirco enim pictura in Ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quae legere in Codicibus non valent. |
7 | Tua ergo fraternitas et illas servare, et ab earum adoratu populum prohibere debuit, quatenus et litterarum nescii haberent unde scientiam historiae colligerent, et populus in picturae adoratione minime peccaret. |