monumenta.ch > Gregorius Magnus > 100
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCIX. AD OCCILIANUM TRIBUNUM HYDRUNTINUM. Hortatur ut gravatam a Viatore extribuno Hydruntinam civitatem levet. <<<     >>> EPISTOLA CI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Fruniscendum Ecclesiae Hydruntinae debitorem, si sponte non solvat, cogat ad iudicium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA C. AD SABINIANUM CALLIPOLITANUM EPISCOPUM. Ne patiatur Calliponitanos angariis praegravari.

1 Gregorius Sabiniano episcopo Calliponitano.
2 Indicatum nobis est quod homines Callipolitani castri, in quo te, propitiante Domino, esse constituimus sacerdotem, gravibus diversorum molestiis affligantur, atque in longinquis angariis multisque dispendiis conterantur.
3 Hortamur ergo fraternitatem tuam, ut quia et locus ipse nostrae, sicut cunctis notum est, Ecclesiae esse dignoscitur, sollicitudinem tuam rectae defensionis zelo succendas, eosque non permittas illicitis praegravari, quia et exemplaria tibi privilegiorum Ecclesiae de scrinio nostro ob hoc fecimus dari; quatenus informatus ex omnibus qualiter habitatores loci illius defensare valeas non ignores.
4 Volumus etiam ut massae ipsius Calliponitanae homines, sub sollicitudinis tuae cura, a futura tertia indictione, habere debeas, atque de eorum relevandis molestiis esse cautissimum; et adhibita sollicitudinis cura, uniuscuiusque vires quid praestare de sua pensione Ecclesiae utilitatibus valeant caute cognoscere, ac secundum vires suas ad persolvendum quemque disponere.
5 De qua ordinatione fraternitas tua, subtiliter facta notitia, quid dare ipsi homines totius Callipolitanae massae possunt indicare non differat, ut sciamus quid exinde disponere, auxiliante Domino, valeamus.
6 Ad Sergium vero defensorem praecepta direximus, ut in hac vobis re non solum non audeat esse contrarius, sed vobis magis ubi valuerit solatia subministret.
Gregorius Magnus HOME