Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCIX. AD OCCILIANUM TRIBUNUM HYDRUNTINUM. Hortatur ut gravatam a Viatore extribuno Hydruntinam civitatem levet.
1 | Gregorius Occiliano tribuno Hydruntino. |
2 | Cognoscentes magnitudinem vestram de Ravennatibus partibus cum ordinatione excellentissimi filii nostri domni exarchi ad Hydruntinam civitatem feliciter remeasse, grate suscepimus, et Dominum exoramus, qui actus vestros suae propitiationis opitulatione disponat. |
3 | Sabinus siquidem frater et coepiscopus noster ad nos veniens graves nobis civium suorum querelas innotuit, asserens a Viatore extribuno Hydruntinae civitatis multa se hactenus illicita pertulisse. |
4 | Magnitudinem ergo vestram paterno salutantes affectu, hortamur ut quidquid pridem male gestum esse cognoscitis iudiciaria debeatis emendatione corrigere. |
5 | Scitis etenim quod locus ipse Ecclesiae nostrae sit proprius; et ipsi pauci qui illic rustici remanserunt, si in aliquibus incompetentibus angariis vel oppressionibus affliguntur, locum ipsum deserunt, et, quod non optamus, hostibus datur illum occasio pervadendi. |
6 | Praedictum ergo episcopum omnesque habitatores loci ipsius vobis peculiariter commendamus, ut non solum nullis illicitis iniunctionibus onerentur, sed magis ex commendatione nostra vestra sibi in omnibus sentiant adesse solatia, ut et beatus Petrus apostolorum princeps, cuius res ipsa est, vobis retributor existat, et nos in vestris promptius utilitatibus commodemus. |