Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCVIII. AD THEODORUM RAVENNAE CURATOREM. Pacis in eo studium laudat. Monet iuratam dolose ab Ariulfo pacem. Pactum ipse sua manu subscribere recusat. Augusti causam ad iustitiae leges finiendam. Moerentem consolatur Theodorum, ad quem mittere responsalem parat.
1 | Gregorius Theodoro curatori Ravennae. |
2 | Licet multa de vobis ad nos olim, referentibus responsalibus nostris, quae animos nostros laetificarent pervenerint, nunc tamen remeans filius noster Probus abbas tanta de gloriae vestrae amplius charitate retulit, quanta de bono revera et christianissimo decet filio praedicari. |
3 | Et quoniam tantum sibi affectum a vobis impensum ac tale studium in ordinanda pace vos habuisse narravit, quale nec in nostris civibus qui illic ante inventi sunt exstitit, supernae protectionis misericordiam postulamus, ut hanc vobis vicem, in corpore et in anima, et hic et in futuro retribuat, qui pro multorum salute vigilanter agere quae erant utilia non cessastis. |
4 | Indicamus itaque Ariulfum de servanda pace, non ut rex ipsius iuravit, sed sub conditione si sibi in quoquam excessum non fuerit, aut si nullus contra Arogis exercitum ambulaverit, sacramenta praestitisse. |
5 | Quod quia omnino iniquum et dolosum est, nos tanquam si non iurasset habemus, quia in aliquid parum facilem sibi excedendi occasionem inveniet, et plus nos si de eo suspecti non fuerimus decipiet. |
6 | Warnilfrida vero, ad cuius non consilium idem Ariulfus cuncta agit, omnino iurare despexit. |
7 | Et id contigit ut ex pace, quam multum desideravimus, nos in his partibus nullum pene remedium habere possimus, quia de eisdem hostibus de quibus suspecti nuncusque fuimus adhuc et in posterum suspecti sumus. |
8 | Cognoscat praeterea gloria vestra homines regis qui huc transmissi sunt imminere ut in pacto debeamus subscribere. |
9 | Sed recordantes eorum quae Agilulphus Basilio viro clarissimo convitia per nos in beati Petri dixisse fertur iniuriam, quamvis hoc penitus idem Agilulphus negaverit, a subscriptione tamen abstinere praevidimus, ne nos qui inter eum et excellentissimum filium nostrum domnum exarchum petitores sumus et medii, si quid forte clam sublatum fuerit, falli in aliquo videamur, et nostra ei promissio in dubium veniat; et si qua de futuro, quod absit, necessitas fuerit, occasionem inveniat qualiter nostrae petitioni consentire non debeat. |
10 | Et ideo petimus ut, sicut et a praedicto filio nostro excellentissimo poposcimus, gloria vestra ea qua nobis charitate unita est peragat, quatenus antequam homines ipsi ab Arogis revertantur, rex eis sub festinatione scripta transmittat, quae tamen ad nos deferantur, in quibus eis praecipiat ut nos subscribere non petant. |
11 | Sed si tantum est, gloriosum fratrem nostrum, vel de episcopis unum, aut certe archidiaconum subscribere faciemus. |
12 | De persona vero Augusti gratias agimus, atque studemus ut cum adversario suo causam suam secundum aequitatem definiat, qui ita illi ne illuc exhiberetur laborem imponi noluimus, ut tamen adversario ipsius iustitiam non negemus. |
13 | De aliis autem quia digne vobis gratias agere necdum occurrimus, in subsequenti responsalem dirigimus, per quem in charitate qua ad alterutrum nexi sumus amplius miserante Domino constringamur. |
14 | Praeterea gloriae vestrae moeror nos vehementer afficit; sed quia vir sapiens ea quae per consolationem dicenda sunt cuncta novit, verbis vos consolari cessamus, sed oratione prosequimur, petentes ut omnipotens Deus vitam et salutem vestram vestrorumque omnium pietatis suae protectione custodiat, et cor vestrum in afflictione positum consoletur. |