monumenta.ch > Gregorius Magnus > 96
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCV. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Quosdam Ecclesiae unitati redditos ac Roma in Istriam redeuntes commendat. <<<     >>> EPISTOLA XCVII. AD HABITATORES INSULAE CAPREAE. Gratulatur de imperturbato ecclesiasticae unitatis amore. Mariniano mandatum de constituendo illis episcopo schismatis inimico.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCVI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Eosdem commendat quos supra.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Latores praesentium ad nos de Istriae partibus venientes, unitati se Ecclesiae subdi, auxiliante Domino, cupierunt.
3 Quos pro sui laude desiderii cum affectu suscepimus, eosque, de conversatione adeptae unitatis praemissa exhortatione, nostrae quoque, sicut eorum desiderium erat, Ecclesiae fecimus militare.
4 Quos fraternitas vestra gratanter excipiat, eisque opem, ut exegerint, libenter impendat; quatenus ad propria revertentes nullis in bono operis sui perversorum inquietudinibus fatigentur.
5 Magis autem apud excellentissimum filium nostrum exarchum id studiosius peragite, ut suis illos iussionibus apud eos quorum illic interest securos in omnibus reddat, ut horum quiete aliorum quoque adhuc in schismate positorum animi ad conversionis gratiam provocentur.
Gregorius Magnus HOME