Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCV. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Quosdam Ecclesiae unitati redditos ac Roma in Istriam redeuntes commendat.
1 | Gregorius Callinico exarcho Italiae. |
2 | Apud excellentiam vestram tanto nobis quae petimus speranda sunt, et velut impetrata iam credimus, quanto et hoc quod petitur ab officio nostro non discrepat, et vos inter curas fluctuationum saecularium aeternae quoque ex hoc cumulus retributionis exspectat. |
3 | Harum siquidem latores de Istriae ad nos partibus venientes, schismaticorum, inter quos erant positi, vitantes errorem, unitati Ecclesiae subdi salubriter cupierunt. |
4 | Quorum boni intentionem operis perpendentes, in sinum matris Ecclesiae competenti cum exhortatione suscepimus, eosque nostrae desiderantes Ecclesiae militare grate concessimus. |
5 | Quapropter praemisso excellentiae vestrae paternae salutationis affectu, petimus ut eos pro bono desiderii sui quo ad apostolorum principis petram solidam concurrerunt, ne fluctuantium adhuc erroribus misti naufragium desperatae salutis incurrerent, habere dignemini commendatos; quatenus ad propria remeantes nullis propter hoc bonum quod appetisse noscuntur perversorum inquietudinibus perturbentur, sed magis in omnibus auxilium vestrae tuitionis inveniant; ut ex eorum quiete aliorum adhuc in schismate positorum corda flectantur, atque horum per bonum vestri patrocinii provocati sequaces existant. |
6 | Ad augmentum namque mercedis vestrae pertinet, si inter curas bellicas, sicut corpus ab exteriori hoste, sic animam ab interni insidiatoris impugnatione protegitis. |