Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Istros quosdam, ut in Siciliam ad episcopum suum cito perveniant, adiuvet. Episcopum ipsum ut Romam veniat adhortetur, atque itineris expensam praebeat.
1 | Gregorius Romano defensori. |
2 | Praesentium portitores huc de Istriae partibus venientes ad episcopum suum, qui nunc in Siciliae degit partibus, cum nostro se pergere solatio poposcerunt, quos hinc ordinantes fecimus ambulare. |
3 | Suscipiens ergo eos experientia tua ordinet qualiter ad praedictum episcopum suum velocius valeant pervenire; ne, sicut astruunt, schismaticorum illarum partium eos alii ad persuadendum praeveniant. |
4 | Quantum enim indicant, ipse episcopus pro unitate fidei ad nos habet desiderium veniendi. |
5 | Concurrendum ergo illis est, ut bona quae cupiunt, Domino adiuvante, valeant perficere. |
6 | Sed experientia tua aut per se, si in vicino est, aut suis epistolis, eumdem episcopum adhortetur, ut, propitiante Domino, ad apostolorum limina properare festinet, sciturus quod a nobis cum omni suscipietur affectu. |
7 | Cui expensam itineris qualiter ad nos perveniat praebere te volumus. |
8 | Sin vero onerosum illi est huc venire, et Siciliam habitare disponit, atque in unitate Ecclesiae apud scripturarum perversores cum cautela permanere consentit, et hoc nobis tua suggestione indicare non differas, ut qualiter illic consultum habere valeat expensare auxiliante Domino disponamus. |
9 | Sed et harum latores quemadmodum ad eumdem episcopum suum veniant tuae concursionis sit atque solatii, ut venientes a nobis nihil minus sentiant. |