monumenta.ch > Gregorius Magnus > 92
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Barbatianum, si cautus sit in regimine et humilis in suo sensu, abbatem instituat. <<<     >>> EPISTOLA XCIII. AD GULFAREM MAGISTRUM MILITUM. Post laudatum illius in schismaticis ad Ecclesiam reducendis zelum, ad perseverantiam et revertentium protectionem hortatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCII. AD VICTOREM PANORMITANUM EPISCOPUM. Praecoritano monasterio presbyterum ex ipsis monachis ordinet.

1 Gregorius Victori episcopo Panormitano.
2 Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua, Deo auctore, est dilatione complendum.
3 Et ideo quia monachorum congregatio quae in monasterio Praecoritano consistit pro sacris missarum solemnibus peragendis presbyteri indigere probatur officio, atque de sua sibi congregatione in hoc ordine postulant consecrandum, fraternitatem vestram scriptis praesentibus adhortamur, ut eum quem sibi de congregatione sua unanimes duxerint eligendum, in praedicto monasterio sine mora vel excusatione aliqua presbyterum debeat ordinare, atque eum nec in Ecclesia, nec in loco alio observare, sed illic iugiter permanere ex nostra quoque auctoritate constituat; quatenus et ille dum alibi non fuerit occupatus, in officio suo assiduus possit et utilis inveniri, et congregatio quae sibi eum postulat ordinari, quoties necesse fuerit, sacrificii solemnitatem veneratione debita celebrantes, valeant refoveri.
Gregorius Magnus HOME