1 | Gregorius Severo episcopo Anconitano. |
2 | Postquam civitas Ausina, Deo iuvante, recuperata est, atque a republica teneri dignoscitur, magna de Ecclesia ipsa sollicitudo habenda est, maxime quia gloriosus filius noster Bahan magister militum a nobis pro hac re auxilium sperasse dignoscitur; atque ideo ad fraternitatem tuam praesentia curavimus scripta dirigere, ut eidem Ecclesiae ex more visitator accedas. |
3 | Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, etc. |
4 | , ut supra, epistola 87. |