Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXVIII. AD TADINATES. Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem.
1 | Gregorius clero, ordini et plebi Tadinati. |
2 | Cognoscentes Ecclesiam vestram diu sacerdotali regimine destitutam, curae nobis fuit eiusdem Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudioso Eugubinae Ecclesiae solemniter delegare. |
3 | Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. |
4 | Cuius vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. |
5 | Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. |
6 | Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. |
7 | Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. |