monumenta.ch > Gregorius Magnus > 86
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM. Ianuariae reliquias sanctorum Severini et Iulinae dare iubet. <<<     >>> EPISTOLA LXXXVII. AD GAUDIOSUM EUGUBINUM EPISCOPUM. Tadinatis Ecclesiae visitationem delegat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXVI. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Reliquias ea lege concedit, ut prius servientium alimoniis provideatur quam dedicetur locus.

1 Gregorius Constantino episcopo Mediolanensi.
2 Lator praesentium Eventius, diaconus fraternitatis vestrae, nobis inter alia intimavit sibi a vobis iniuncta ut reliquias beati Pauli apostoli, sed et beatorum Ioannis et Pancratii per eum ad vos dirigere deberemus.
3 Quam petitionem vestram curavimus effectui mancipandum.
4 Fraternitas ergo vestra solito studio perscrutari non differat, quatenus in locis quibus recondendae sunt, luminaria vel alimonia ibidem servientium ante dedicationem loci ipsius debeant profligari, et tunc in eisdem locis directa sanctuaria sui cum reverentia collocentur, ne loca Deo dicata, si praedicta provisio omissa nunc fuerit, futuris temporibus destituta, quod absit, servientium reperiantur obsequiis.
Gregorius Magnus HOME