monumenta.ch > Gregorius Magnus > 83
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Marcellino de Romana Ecclesia bene merito faveat, atque ipsum apud imperatorem excuset. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIV. AD BENENATUM TUNDARITANUM EPISCOPUM. Ut oratorium in honorem sanctorum Severini et Iulianae consecret.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Ianuariam ab Anastasii et Bonifacii molestiis tueatur.

1 Gregorius Fantino defensori Panormitano.
2 Ianuaria praesentium latrix maximam se molestiam ab ingenuo Anastasio atque Bonifacio contra iustitiam pati commemorat, adeo ut possessione quam per plurimos annos asseritur possedisse eam, sicut ipsa ait, nitantur expellere.
3 Et quia contra eos se ecclesiastica debere petiit tuitione defendi, experientia tua praedictos viros ad se evocet, eosque admoneat ut illi mali facere nihil praesumant.
4 Sed si quid sibi contra suprascriptam mulierem credunt iuste posse competere, iudices cum ea eligant, et quae inter eos fuerint definita, tuo pro quiete partium solatio compleantur.
5 Si vero eos differe cognoveris, antefatae mulieri, salva aequitate, tuitionem impendas, et eam contra rationis ordinem nullo modo gravari permittas.
Gregorius Magnus HOME