monumenta.ch > Gregorius Magnus > 82
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Obedienti, poenitenti, ac purgato reddit gratiam et communionem, atque usum pallii concedit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Ianuariam ab Anastasii et Bonifacii molestiis tueatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Marcellino de Romana Ecclesia bene merito faveat, atque ipsum apud imperatorem excuset.

1 Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.
2 Bonis devotisque filiis ita nos opere dignam est respondere, ut quia debitum reddimus, id quod ultro nos convenit impendere duplicemus.
3 Quia igitur lator praesentium filius noster magnificus Marcellinus sic in causa se fratris et coepiscopi Maximi atque Istricorum exhibuit, et in Ecclesiae nostrae utilitates festinat impendere, ut sinceritatis suae affectum non solum verbis, sed etiam opere magis magisque valeat demonstrare, idcirco dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut ei in urbe regia venienti toto studio, totaque intentione concurras, atque eum ita in omnibus tuis studeas solatiis adiuvare, ut, omnipotentis Dei ac tuis fultus auxiliis, minus illic debeat laborare.
4 Quem etiam ita sicut revera nostrum proprium attendere, atque ei effectum tuae charitatis in omnibus studebis impendere; quatenus et de praeteritis sibi vicem redditam recognoscat, et magnam de futuro devotionis suae, quam se ecclesiasticis exhibere utilitatibus pollicetur, spem possit retributionis assumere.
5 Quoniam vero, quantum didicimus, praedictum magnificum filium nostrum serenissimus domnus imperator ad sua sub festinatione iusserat vestigia properare, quaesita opportunitate, inferre te convenit quia non inobedientiae culpa, sed fratris et coepiscopi nostri Maximi eum causa retinuit.
6 Quae etsi tarde, finem tamen eo studente percepit.
7 Hoc autem dilectionem tuam voluimus sollicite attendere, ne se in quacunque causa ubi gravamen est pauperum, misceri consentiat; ne forte, potentia personarum aliquatenus pressus, cogatur agere quod animae illius non possit expedire.
8 Cuncta ergo cum Dei timore tractantes, aeternam maxime mercedem perpendite.
Gregorius Magnus HOME