Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Obedienti, poenitenti, ac purgato reddit gratiam et communionem, atque usum pallii concedit.
1 | Gregorius Maximo episcopo Salonitano. |
2 | Quamvis culpabilibus ordinationis tuae primordiis grave malum per inobedientiae culpam addideris, nos tamen sedis apostolicae auctoritatem eo quo decuit moderamine temperantes, nunquam contra te usque ad hoc quod causa poscebat exarsimus. |
3 | Sed ut longius se ingratitudo nostra quam tu tibi excitasti produceret, credita nos sollicitudo vehementer angebat, ne quaedam illicita quae de te audieramus, negligenter omittere videremur. |
4 | Quae si bene consideres, ipse per te satisfacere differendo firmabas, atque ex hoc adversum te zelum nostrum acrius incitabas. |
5 | At ubi tandem, salubri consilio usus, iugo te obedientiae humiliter submisisti, et tua dilectio, poenitentiam agens, digna se, ut deputavimus, satisfactione purgavit, redditam tibi gratiam fraternae charitatis intellige, atque in nostro te receptum consortio gratulare, quia sicut perseverantibus in culpa districtos, ita resipiscentibus nos benignos esse decet ad veniam. |
6 | Postquam ergo fraternitas tua apostolicae sedis communionem se reparasse cognoscit, personam ad nos transmittat, quae pallium tibi deferendum ex more percipiat. |
7 | Nam quemadmodum illicita perpetrari non patimur, sic quae sunt consuetudinis non negamus (Grat. dist. 12, c. 9). |
8 | Licet autem et ad haec concedenda dispensatio nos loci nostri vocaverit, multum tamen a nobis petitio dulcissimi atque excellentissimi filii nostri Domni Callinici exarchi ut temperantius erga te ageremus exigit. |
9 | Cuius charissimam voluntatem nec pertulimus, nec potuimus contristare. |
10 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 15.) |