monumenta.ch > Gregorius Magnus > 80
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIX. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ipsi et Castorio de Maximo commendat iudicium, cuius modum praescribit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Obedienti, poenitenti, ac purgato reddit gratiam et communionem, atque usum pallii concedit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXX AD CASTORIUM NOTARIUM. Det Maximo epistolam suam redditae communionis et gratiae testem; modo purgatus ille ac poenitens Sabinianum et alios in charitate suscipiat.

1 Gregorius Castorio Notario.
2 Quanto credi tibi a nobis et necessarias vides causas iniungi (Grat. 2, q. 5, c. 8), tanto te strenuum debes et sollicitum exhibere.
3 Proinde si Maximus Salonitanus, praestito sacramento, firmaverit se simoniaca haeresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, et de inobedientia sua poenitentiam, sicut deputavimus, egerit, volumus ut ad consolandum illum epistolam quam ad eum scripsimus, ubi ei et gratiam nostram et communionem nos reddidisse signavimus, experientia tua dare debeat.
4 Quia sicut in contumacia persistentibus severos nos esse convenit, sic iterum humiliatis et poenitentibus negare locum veniae non debemus.
5 Praeterea de fratre nostro Sabiniano episcopo Iadertino, atque Honorato archidiacono Salonitano, vel aliis qui se ad sedem apostolicam contulerunt, cum eodem Maximo omnino studiose agendum est, ut illos in ea qua decet charitate recipiat, et dolorem contra eos nullo modo in corde retineat, sed pura cum eis gratia et sincera dilectione vivat.
Gregorius Magnus HOME