monumenta.ch > Gregorius Magnus > 79
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXVIII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Commendati ab ipso hominis finitae citius negotia. Queritur quod de Constantinopolitani episcopi arrogantia nihil rescribat. Ligna cur non miserit longiora. <<<     >>> EPISTOLA LXXX AD CASTORIUM NOTARIUM. Det Maximo epistolam suam redditae communionis et gratiae testem; modo purgatus ille ac poenitens Sabinianum et alios in charitate suscipiat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIX. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ipsi et Castorio de Maximo commendat iudicium, cuius modum praescribit.

1 Gregorius Mariniano episcopo Revennae.
2 Quae de causa Maximi sint agenda, ex epistolis quas ad vos ante transmisimus agnovistis.
3 Sed quia qualis hac de re fraternitatis vestrae voluntas sit, ac magis petitio, praesentium latore Castorio chartulario nostro renuntiante cognovimus; ideoque si idem Maximus coram vobis et praedicto chartulario nostro de simoniaca haeresi, praestito se sacramento, purgaverit, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris, sicut scripsimus, tantummodo requisitus, liberum se esse responderit; causam ipsius fraternitatis vestrae, de eo quod excommunicatus missarum solemnia agere praesumpsit, iudicio committimus, qua debeat poenitentia talis culpa purgari.
4 Et ideo quidquid vobis secundum Deum placet, securi disponite, nec aliquid de nobis dubium habeatis.
5 Nam quidquid a vobis hac de causa fuerit ordinatum, nos et grate suscipimus, et libenter admittimus.
6 Hortamur tamen ut debeatis esse solliciti, et ita quae fienda prospicitis temperetis, quatenus et illi, si ita videbitur, benigne praestetis, et vigoris ecclesiastici genium, ut oportet, congrua dispensatione servetis.
7 Suprascriptum vero portitorem in praesenti quid vobiscum ei sit agendum, instruximus.
8 A quo cuncta subtiliter addiscentes, sic vos in omnibus exhibete, ut in vestra sollicitudine nostram fuisse praesentiam sentiamus.
9 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 13.)
Gregorius Magnus HOME