Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXVIII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Commendati ab ipso hominis finitae citius negotia. Queritur quod de Constantinopolitani episcopi arrogantia nihil rescribat. Ligna cur non miserit longiora.
1 | Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. |
2 | Scripta dulcissimae vestrae sanctitatis latore praesentium deferente suscepi, quae mihi de eius causa citius terminanda locuta sunt. |
3 | Sed mox ut venit, qualiter possessio quam quaerebat ab Ecclesia nostra tenebatur agnovit, sibique ipsi citius rationem reddidit. |
4 | Ea autem quae cum aliis habuit sine strepitu decidit. |
5 | De causa vero de qua mihi omnino scribendum fuerat, nihil vestra sanctitas scripsit, in qua me et tardum esse iudicavit; quae ne fortasse in scandalo divisionis erumperet, eiusdem divisionis nolui auctor existere. |
6 | Elegi enim ut ea quae secutura sunt, per alios exirent. |
7 | Sed subsequenti tempore Deo auctore probabitis, quia in causa in qua Deo placere cupio homines non formido. |
8 | De qua vobis iam etiam in Constantinopolitanam urbem venientibus scribere curavi. |
9 | Ligna vero, sicut beatitudo vestra scripserat, maiora paraveram; sed ita parva navis huc transmissa est, ut, nisi rescissa essent, ferre non posset. |
10 | Quae rescindi nolui, sed vestro iudicio quid de his fieri debeat reservavi. |
11 | Si autem non sunt necessaria vobis, hic ea in aliis usibus aptabimus. |
12 | Peto autem ut pro me enixius vestra sanctitas orare debeat, quia et podagrae doloribus, et Barbarorum gladiis, et curarum afflictionibus incessanter premor. |
13 | Sed si mihi orationis vestrae opem impenditis, credo quod me contra adversa omnia fortiter iuvetis. |
14 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 67) |