monumenta.ch > Gregorius Magnus > 77
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXVI. AD MISENATES. Fortunato Visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant episcopum. <<<     >>> EPISTOLA LXXVIII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Commendati ab ipso hominis finitae citius negotia. Queritur quod de Constantinopolitani episcopi arrogantia nihil rescribat. Ligna cur non miserit longiora.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Importunt, Attellanae civitatis episcopi, testamentum discutiat. Tum Attellae, tum Cumis aptum episcopum quantocius eligi procuret.

1 Gregorius Anthemio Campaniae subdiacono.
2 Quorumdam ad nos relatione pervenit quod importunus, Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam haeredem instituerit, et Ecclesiam suam in residuis quatuor.
3 Hortamur ergo experientiam tuam ut sollicita inquisitione discutias; et quidquid Ecclesiae ipsius esse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit.
4 Quidquid vero vel ante Ecclesiae ipsius esse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisisse, in eiusdem Ecclesiae conservetur dominio, ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat.
5 Clerum vero plebemque eiusdem Eccesiae cum omni te volumus instantia commonere, quatenus praeficiendum sibi sine dilatione aliqua eligant sacerdotem qui clerum plebemque vel res Ecclesiae ipsius cauta regularique valeat observatione disponere.
6 Pariter etiam clerum plebemque ipsius Eccesiae vel aliarum quae ei unitae sunt instantius commoneto, quatenus et ipsi, omni mora dilationeque postposita, aptum sibi eligere debeant sacerdotem, ne diu, et tali praesertim tempore, pastoris proprii sint regimine destituti.
Gregorius Magnus HOME