monumenta.ch > Gregorius Magnus > 75
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit. <<<     >>> EPISTOLA LXXVI. AD MISENATES. Fortunato Visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant episcopum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Misenatis Ecclesiae visitationem iniungit.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Cognoscentes Misenatem Ecclesiam sacerdotis regimine destitutam, visitationis eiusdem Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus.
3 Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid aliud est in patrimonio eiusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae.
4 Et ideo charitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque eiusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto contentionis studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur.
5 Qui dum fuerit postulatus, et cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat.
6 Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri: provisurus ante omnia, ne huc cuiuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras.
Gregorius Magnus HOME