Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit.
1 | Gregorius Domnelo Erogatori. |
2 | In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se. |
3 | In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis. |
4 | Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporis fuisse credite, sed et aegritudinis et occupationis. |
5 | Nam nos et praesentes vos videre cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. |
6 | Unde et optamus ut vos beatus Petrus, apostolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis Dei gratia perfrui praesentia vestra mereamur. |
7 | Mense Iulio, indict. 2. |