monumenta.ch > Gregorius Magnus > 72
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXI. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Sanctuaria sancti Savini Valeriano notario Firmano concedat. <<<     >>> EPISTOLA LXXIII. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Theodosium abbatem commendat, ne gravius in murorum vigiliis affligatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXII. AD CONSTANTINUM NARNIENSEM EPISCOPUM. Ecclesiae Interamnae iam Visitatori administrationem integram committit.

1 Gregorius Constantino episcopo Narniensi.
2 Fraternitati vestrae Ecclesiae Teramnanae visitationis operam nos olim mandasse recolimus.
3 Sed quia pervenit ad nos quod, peccatis facientibus, nec clerus illic, nec plebs tanta remanserit, quibus debeat interimepiscopus ordinari, utile esse prospeximus eamdem Ecclesiam, vel quidquid ipsius est, quousque illam ut Domino placuerit ordinemus, vestrae Deo auctore dispositioni committere.
4 Et ideo sollicitudinem vos convenit adhibere, ut quidquid de possessionibus Ecclesiae ipsius in qualibet re accedere potuerit, vobis vel in reparatione eiusdem Ecclesiae sive cleri ipsius subventione proficiat; quatenus et vos remedium pro vestro labore capere, et illi aliquod valeant sustentationis habere solatium.
5 Mobile vero praedictae Ecclesiae facta subtiliter volumus describi notitia, nobisque transmitti, ut ex hoc quid fieri debeat, auctore Domino, disponamus.
6 Circa actus autem, vel disciplinam cleri vel filiorum Ecclesiae ipsius magnam te habere curam necesse est, atque ita insuper pastorali studio vigilare, ut de animabus eorum non culpabilis sis, sed apud omnipotentem Deum mercedem potius possis acquirere.
Gregorius Magnus HOME