Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXVII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ut cum Mariniano Ravennate de Maximi Salonitani causa iudicet.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Maximus Salonitanae Ecclesiae praevaricator, postquam per potestates maiores saeculi obtinere nihil valuit, ad minores sese contulit; nobisque tam nimietate precum quam attestatione bonorum operum praevalere contendit. |
3 | Ex qua re inhumanum credidi, si is qui se multum timere me dicit, in aliquo me temperatiorem minime invenire potuisset. |
4 | Et ideo decrevi ut reverendissimus frater et coepiscopus noster Marinianus eius causam debeat in Ravennati urbe cognoscere. |
5 | Si autem persona eius suspecta forsitan habetur, volumus ut vestra quoque fraternitas, si ei laboriosum non est, ad eamdem civitatem fatigare se debeat, et cum praedicto fratre in eodem iudicio pariter sedere. |
6 | Quidquid autem vestrae utrorumque sanctitati placuerit, scitote mihi modis omnibus placiturum; et vestrum ego iudicium meum deputo; et quae utrique vos relaxanda esse censetis, me relaxare certum tenete; hoc tamen sollicite pensantes, ne aut cum peccato remissi, aut cum iniuria sanctae Ecclesiae esse videamur austeri. |
7 | Huius autem causae exsecutionem Castorio chartulario iniunximus, ut ipse nobis debeat cuncta quae acta fuerint, subtiliter renuntiare. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 12.) |