monumenta.ch > Gregorius Magnus > 66
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Continendos in officio clericos contumaces. Relictam monasterio viduae substantiam a clerico restituendam. Coercendos tum dehortationibus, tum corporalibus poenis idolorum cultores, aruspices, atque sortilegos. Res Ecclesiae, non laicis, sed probatis clericis committendas. <<<     >>> EPISTOLA LXVII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ut cum Mariniano Ravennate de Maximi Salonitani causa iudicet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXVI. AD ANATOLIUM DIACONUM. Ex Istriae schismate ad Ecclesiae unitatem reversis faveat.

1 Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.
2 Latores praesentium, qui de Istricorum schismate ad unitatem Ecclesiae Deo miserante reversi sunt, multa de pravitate episcoporum qui in illis partibus sunt conqueruntur.
3 Et quia ea pro re Constantinopolim festinantes tua sibi petunt adesse debere solatia, dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut eis salva ratione solatiari debeat atque concurrere; quatenus te opitulante et minus illic fatigari, et quod iustum est facilius valeant adipisci.
Gregorius Magnus HOME