monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXIV. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Sic tueatur clericos, ut neque episcopi reverentia, neque illorum disciplina solvatur. Ne Ecclesiae rura a cultoribus deseri, aut monasteria, quae solis subsunt episcopis, ab aliis perturbari sinat. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD ANATOLIUM DIACONUM. Ex Istriae schismate ad Ecclesiae unitatem reversis faveat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Continendos in officio clericos contumaces. Relictam monasterio viduae substantiam a clerico restituendam. Coercendos tum dehortationibus, tum corporalibus poenis idolorum cultores, aruspices, atque sortilegos. Res Ecclesiae, non laicis, sed probatis clericis committendas.

1 Gregorius Ianuario episcopo Sardiniae.
2 Pervenit ad nos quod quidam de vestris clericis, spiritu elationis inflati, quod dici grave est, fraternitatis vestrae iussionibus obedire postponant, atque, in aliorum se magis obsequiis ac laboribus occupantes, suae deserant, ubi sunt necessarii, actus Ecclesiae.
3 Ex qua re nimium admiramur cur in eis ecclesiasticae non teneatis regulam disciplinae, nec eos dissolute vagantes in deviis ad normam suscepti officii, districti moderaminis freno, restringatis.
4 Dicitur etiam quod aliqui ex eisdem contumacibus clericis, ut defendi contra vos valeant, ad Vitalis defensoris nostri patrocinia convolare.
5 Unde ad eum scripta nostra direximus, ne quemquam clericorum vestrorum contra vos irrationabiliter denuo audeat defensare; sed si culpae casus emerserit, et gravis non est, sed quae veniam mereatur, intercessor apud vos magis accedere debeat quam defensor.
6 Ne ergo tale ad nos deinceps de subiectorum vestrorum contemptu quidquam perveniat, praecavete.
7 Cognovimus etiam quod monasterio sancti Iuliani quaedam vidua suam substantiam dereliquit; et a clerico vestro, qui eiusdem defunctae mulieris actus, dum adhuc viveret, gubernabat, ipsa sit direpta substantia, nuncque callidum ad reddendum existere.
8 Hortamur ergo ut eum, si, ut dicitur, ita verum esse patuerit, districta faciatis exsecutione constringi, quatenus res monasterio derelictas restituere sine imminutione festinet, et quod audere servata fidei suae puritate non debuit, vel cum pudoris sui damno reddere compellatur.
9 Quam vero verecundum sit ut fraternitatem vestram nos admonere videamur, quatenus clericum suum sub disciplinae vigore restringat, credo quod eadem fraternitas vestra tacita etiam ipsa considerat.
10 Contra idolorum quoque cultores vel aruspices atque sortilegos (Grat. 26, q. 5, c. 10), fraternitatem vestram vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra huius rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii et divini intentatione iudicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare.
11 Quos tamen si emendate se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus, et siquidem servi sunt, verberibus cruciatibusque quibus ad emendationem pervenire valeant, castigare.
12 Si vero sunt liberi, inclusione digna districtaque sunt in poenitentiam dirigendi; ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem.
13 Indicatum etiam nobis est (Grat. dist. 89, c. 5) quod laicis quibusdam curam vestri patrimonii committentes, postmodum in rusticorum vestrorum depraedationibus, atque per hoc exfugationibus fuerint deprehensi, et reddere res quas indecenter retinent habitas, quasi suae ditioni, quippe vestrae non suppositi curationi, postponant, vobisque despiciant actuum suorum reddere rationem.
14 Quod si ita est, districte a vobis discuti convenit, atque inter eos Ecclesiaeque vestrae rusticos causam examinari subtilius.
15 Et quidquid in eis fuerit fraudis inventum, cum poena legibus statuta reddere compellantur.
16 De caetero vero cavendum a fraternitate vestra est, ne saecularibus viris, atque non sub regula vestra degentibus, res ecclesiasticae committantur, sed probatis de vestro officio clericis.
17 In quibus si quid reperiri potuerit pravitatis, ut in subditis, emendare quod illicite gestum fuerit valeatis, quos apud vos habitus sui magis officium conveniat, quam excuset.
18 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 89.)
Gregorius Magnus HOME