monumenta.ch > Gregorius Magnus > 64
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXIII. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ad deponendum Lucillum episcopum quatuor episcopos adhibeat. Sacerdotes vel diaconos criminis conscios, gradu suo deiiciat, laicos sacra privet communione, Melitenses ad episcopi electionem hortetur. <<<     >>> EPISTOLA LXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Continendos in officio clericos contumaces. Relictam monasterio viduae substantiam a clerico restituendam. Coercendos tum dehortationibus, tum corporalibus poenis idolorum cultores, aruspices, atque sortilegos. Res Ecclesiae, non laicis, sed probatis clericis committendas.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXIV. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Sic tueatur clericos, ut neque episcopi reverentia, neque illorum disciplina solvatur. Ne Ecclesiae rura a cultoribus deseri, aut monasteria, quae solis subsunt episcopis, ab aliis perturbari sinat.

1 Gregorius Vitali defensori Sardiniae.
2 Indicatum nobis est quod quidam Caralitanae Ecclesiae clerici, disciplinam sui refugientes episcopi, contra eum solatium tuae defensionis exquirant, atque per hoc illi, quod dici grave est contumaces existant.
3 Quam rem, si ita est, omnino dure suscepimus.
4 Dicitur etiam quod suae actus deserentes Ecclesiae, aliarumque se obsequiis ac laboribus occupantes, ubi nomen dederunt militiae inveniantur extranei.
5 Experientia itaque tua nihil deinceps tale aliquid facere praesumat; sed si cuiusquam clerici, ut assolet, culpae casus emerserit, in qua te sibi petere debeat adiutorem, ad eumdem episcopum reverenter accede; et sicut causae meritum cognoveris, apud eum non defensor culpae, sed potius intercessor accede, ut hac provisione et poscenti feras auxilium, et iura praepositi non turbentur.
6 Si qui vero sunt qui iusta poposcerint, eis per te auxilium sedis apostolicae non est negandum.
7 Sed tamen ita servanda est uniuscuiusque episcopi reverentia, ut clericorum disciplina per defensionis tuae experientiam minime solvatur.
8 Dictum est nobis etiam quod rustici possessionis eiusdem Caralitanae Ecclesiae, rura propria deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris exhibeant.
9 Ex qua re agitur ut possessiones Ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non existant.
10 In qua re experientiam tuam volumus omnino esse sollicitam, ne tale quidquam fieri post hanc nostram tibi datam autoritatem permittere debeas, sciturus, si neglexeris, nostros exinde de minori tua sollicitudine contra te animos commoveri.
11 Cognovimus etiam (Grat. Causa 18, q. 2, c. 19) quod monasteria servorum Dei vel etiam feminarum pro suo quisque libitu, et diversarum causarum exsecutione perturbent: quod omnino graviter suscepimus, tuamque experientiam ex hoc commonemus, ne quemquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas, sed episcopis loci ipsius, sub cuius degunt moderamine, curae sit eorum causas utilitatesque disponere.
12 Valde enim est incongruum ut, omisso eo, alius quilibet eorum se causis admisceat.
13 Sed ille eorum vitam competenti regularique debet moderatione disponere, qui pro commissis eorum sibi animabus compellitur reddere rationem.
Gregorius Magnus HOME