monumenta.ch > Gregorius Magnus > 63
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Defensorum nomen usurpantes compescat. Fortunatum amoveat ab Ecclesiae negotiis. Martianum Ioanni episcopo, Romanae Ecclesiae patrimonium curanti, inobedientem exsulare cogat. <<<     >>> EPISTOLA LXIV. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Sic tueatur clericos, ut neque episcopi reverentia, neque illorum disciplina solvatur. Ne Ecclesiae rura a cultoribus deseri, aut monasteria, quae solis subsunt episcopis, ab aliis perturbari sinat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXIII. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ad deponendum Lucillum episcopum quatuor episcopos adhibeat. Sacerdotes vel diaconos criminis conscios, gradu suo deiiciat, laicos sacra privet communione, Melitenses ad episcopi electionem hortetur.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Quae adversus Lucillum Melitae civitatis episcopum querela commota sit, ex epistolarum vestrarum et gestorum quae ad nos direxistis pagina declaratum est.
3 Et ideo quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quatuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis quoque praesentibus praedicta ac satisfacta veritate praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem huiuscemodi sceleris contagio maculavit, studeat sine ambiguitate deponere.
4 Quia vero presbyteri quidam vel diaconi proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat.
5 Et si ita repererit, ab honoris sui et ipsos similiter gradu deiiciat, et in monasteriis ubi digne valeant poenitentiam agere deputet.
6 Sed quia per hos multi in huius labem peccati perhibentur esse collapsi, cunctos qui rei esse claruerint, Dominici corporis ac sanguinis participatione privare vos convenit, atque eos vestris epistolis districtius admonere ut litaniis et orationibus operam dent, et peccati quam contraxerunt maculam flendo tergant.
7 Quibus quando sit secundum modum poenitentiae reddenda communio, iudicio vestro committimus.
8 Hoc tamen sollicite vos providere necesse est, ut iis qui mortis urgentur periculo, viaticum non negetur.
9 Curae praeterea sit vobis clerum et populum Melitae civitatis hortari, ut quia sine proprio Pastore esse non poterunt, ordinandum sibi eligant Deo propitio sacerdotem.
10 Causam vero presbyterorum ac diaconorum, qui in lapsu accusati sunt, sollicite omnino rimamini.
11 Et si rei criminis esse patuerint, severam in eis ultionem et canonicam exhibete, ut quanto illorum iniquitas Deum potuit ad iracundiam provocare, tanto eum vos placare emendatione districtissima valeatis.
Gregorius Magnus HOME