monumenta.ch > Gregorius Magnus > 62
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXI. INCIPIT EPISTOLA RECHAREDI REGIS GOTHORUM AD BEATUM GREGORIUM ROMENSEM EPISCOPUM DIRECTA. Excusat quod ipsum non ante quatuor annos de conversione sua monuerit. Mittit aureum calicem. Venerationem summam ac benevolentiam testatur. Leandrum Hispalensem commendat. <<<     >>> EPISTOLA LXIII. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ad deponendum Lucillum episcopum quatuor episcopos adhibeat. Sacerdotes vel diaconos criminis conscios, gradu suo deiiciat, laicos sacra privet communione, Melitenses ad episcopi electionem hortetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Defensorum nomen usurpantes compescat. Fortunatum amoveat ab Ecclesiae negotiis. Martianum Ioanni episcopo, Romanae Ecclesiae patrimonium curanti, inobedientem exsulare cogat.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Pervenit ad nos quod tonsuratores in Sicilia prava sibi praesumptione nomen defensorum sumerent, atque eos non solum utilitatibus ecclesiasticis non esse utiles, sed etiam hac occasione multa indisciplinata committere.
3 Proinde experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut hoc diligenter inquirat.
4 Et si quos sibi, praeter eos qui huius rei epistolas habent, hoc denuo nomen usurpare repererit, districta illud emendatione compescat.
5 Si vero quosdam strenuos ac fideles in Ecclesiasticis negotiis esse probaveris, subtiliter nobis de eis renuntiare necesse est, ut utrum digni sint epistola iudicemus.
6 Praeterea a Fortunato de iis quae gessit rationes subtiliter perscrutari te volumus, et satisfactis omnibus quae debere constiterit, eum per patrimonium vel actionem aliquam Ecclesiae nostrae transire ulterius non permittas, quia ita se, quantum ad nos pervenit, exhibuit, ut commune aliquid deinceps cum nostris habere non debeat.
7 Praeterea nuntiatum est nobis Martianum quemdam, qui nomen sibi defensoris assumpsit, fratri et coepiscopo nostro Ioanni, cui curam patrimonii nostri commiseramus, exhibere obedientiam distulisse.
8 Require ergo; et si verum est, exsilio transmittatur, ut ex cuius Ecclesia honoris sibi falsum nomen arripuit, administranti utilitates ipsius minime obedisse impunitum non sit.
9 Sed et si qui sunt alii ordinationi memorati fratris nostri inobedientes, districta in eos ultione modis omnibus vindicabis.
Gregorius Magnus HOME