Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXI. INCIPIT EPISTOLA RECHAREDI REGIS GOTHORUM AD BEATUM GREGORIUM ROMENSEM EPISCOPUM DIRECTA. Excusat quod ipsum non ante quatuor annos de conversione sua monuerit. Mittit aureum calicem. Venerationem summam ac benevolentiam testatur. Leandrum Hispalensem commendat.
1 | Domino sancto ac beatissimo papae Gregorio episcopo Recharedus. |
2 | Tempore quo nos Dominus sua miseratione nefandae Arianae haeresis fecit esse discordes, melioratos fidei tramite intra sinus suos sancta catholica colligit Ecclesia, voluntatis tunc nostrae fuit animus tam reverentissimum virum, qui prae caeteros polles [Ita in ms.] antistites, omni intentione animi delectanter inquirere, et tam dignam acceptam Deo rem pro nobis hominibus modis omnibus laudaret. |
3 | Unde nos multasque regni curas gerimus, diversis occasionibus occupati, tres praeterierunt anni voluntatem animi nostri minime satisfacere. |
4 | Et post hoc ad vos ex monasteriis abbates elegimus, qui usque ad tuam praesentiam peraccederent, et munera a nobis directa sancto Petro offerrent, tuae sanctae reverentiae salutem nobis manifestius nuntiarent. |
5 | Qui properantes, iam pene littora cernentes Italiae, in illis vi maris advenit quibusdam scopulis prope Massilia inhaerentes, vix suas potuerunt animas liberare. |
6 | Nunc autem presbyterum, quem tua gloria usque ad Malicitanam urbem direxerat, oravimus eum ad nostrum venire conspectum. |
7 | Sed ipse corporis infirmitate detentus, nullatenus ad regni nostri solium valuit peraccedere. |
8 | Sed quia certissime cognovimus eum a tua sanctitate fuisse directum, calicem aureum desuper gemmis ornatum direximus, quem, ut de tua confidimus sanctitate, illa [Ita in ms.] dignam apostolo, qui primus fulget honore, offerre dignemini. |
9 | Nam et peto tuam celsitudinem nos sacris tuis litteris aureis opportunitate reperta exquirere. |
10 | Nam quantum te veraciter diligam, tu ipse, pectoris fecunditatem, inspirante Domino, latere non credo. |
11 | Nonnunquam solet ut quos spatia terrarum sive maria dividunt, Christi gratia ceu visibiliter glutinare. |
12 | Nam qui te minime praesentialiter cernunt, bonum tuum illis fama patescit. |
13 | Leandrum vero Spalensis Ecclesiae sacerdotem tuae in Christo sanctitati cum omni veneratione commendo, quia per ipsum tua benevolentia nobis est lucidata; et dum cum eodem antistite de tua vita loquimur, in bonis actibus vestris nos minores esse censemus. |
14 | Salutem vero tuam, reverentissime et sanctissime vir, audire delector, et peto tuae Christianitatis prudentiae ut nos gentesque nostras, quae nostro post Deum regimine moderantur, et vestris sunt a Christo acquisitae temporibus, communi Domino tuis crebro commendes orationibus, ut per eamdem rem quos orbis latitudo dissociat, vera in Deum acta charitas feliciter convalescat. |