monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LIX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo iudicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico. <<<     >>> EPISTOLA LXI. INCIPIT EPISTOLA RECHAREDI REGIS GOTHORUM AD BEATUM GREGORIUM ROMENSEM EPISCOPUM DIRECTA. Excusat quod ipsum non ante quatuor annos de conversione sua monuerit. Mittit aureum calicem. Venerationem summam ac benevolentiam testatur. Leandrum Hispalensem commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LX. AD ROMANUM ALIOSVE PATRIMONII ECCLESIASTICI DEFENSORES. Ne mulieres cum episcopis aut clericis in sacris ordinibus constitutis habitent; ea lege, ut uxores non relinquant, sed caste regant.

1 Gregorius Romano defensori, Fantino defensori, Sabino subdiacono, Adriano notario, Eugenio notario Felici subdiacono, Sergio defensori, Bonifacio defensori, a paribus et sex patronis.
2 Quia sicut cauta provisio culparum vias obstruere, et novit quae sunt noxia declinare, ita neglectus patet excessibus, et quae sunt cavenda solet incurrere, magnam nos sollicitudinis oportet curam impendere, et fratrum sacerdotumque nostrorum opinioni pariter et cautelae prospicere.
3 Pervenit autem ad nos quosdam episcoporum sub praetextu quasi solatii in una domo cum mulieribus conversari.
4 Et ideo ne per hoc aut subsannatoribus iusta obtrectationis detur occasio, aut facilem antiquus humani generis inimicus materiam deceptionis assumat, huius tibi serie praeceptionis iniungimus, ut strenuum te studeas, et sollicitum exhibere.
5 Et si qui episcoporum, quos commissi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc omnino compescas; et de caetero eas illic habitare nullo modo patiaris, exceptis eis quas sacrorum canonum censura permittit, id est matre, amita, germana et aliis huiusmodi, de quibus prava non possit esse suspicio.
6 Melius tamen faciunt, si etiam a talium se cohabitatione contineant.
7 Nam legitur quod beatus Augustinus nec cum sorore sua habitare consenserit, dicens: Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt.
8 Docti ergo viri cautela magna nobis esse debet instructio.
9 Nam incautae praesumptionis est quod fortis pavet minus validum non timere.
10 Sapienter enim illicita superat, qui didicerit etiam non uti concessis; et quidem nos nullos in hoc nolentes astringimus, sed sicut facere solent medici, et si ad tempus tristem curam, tamen pro salute dictamus.
11 Et idcirco non necessitatem imponimus, sed si imitari doctum sanctumque virum elegerint, ipsorum voluntati relinquimus.
12 Tua igitur experientia ut servari debeant ea quae prohibenda mandavimus, studium et sollicitudinem gerat.
13 Nam si aliter postmodum inveniri contigerit, non leve se apud nos noverit periculum incursuram.
14 Praeterea curae tuae sit eosdem fratres nostros episcopos adhortari, ut subiectos sibi in sacris videlicet ordinibus constitutos, quod ipsi servant, ad similitudinem sui modis omnibus servare commoneant: hoc tantummodo adiecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores quas caste debent regere non relinquant.
15 Data mense Martio, indict. 2.
Gregorius Magnus HOME