monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LVII. AD PRAEIECTAM ILLUSTREM. Gesta inter ipsam et Fantinum defensorem approbat. <<<     >>> EPISTOLA LIX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo iudicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LVIII. AD MARTINUM SCHOLASTICUM. Se ab illo de episcoporum causis levius instructum sententiam proferre non posse. Agat cum Ioanne Syracusano episcopo.

1 Gregorius Martino Scholastico.
2 Cum de negotiis civilibus exorta causatio, maioris, ut magnitudini tuae notum est, requisitionis indigeat, quanta cura, quantaque vigilantia episcoporum causae debeant perscrutari, sapientia tua consideret.
3 In ea vero epistola quam per latorem praesentium transmisisti, pro quibus ad nos causis a Crementio fratre et coepiscopo nostro transmissus fueris, superficie tenus indicasti, et earum radicem penitus tacuisti.
4 Quarum si nobis origo vel fuisset qualitas interius manifesta, quid de his definiendum esset, praedicti fratris nostri animos responsione utique patenti ac congrua firmaremus.
5 Illud tamen nobis omnino displicuit quod aliquos episcoporum sine primatis sui epistolis ad comitatum profectos esse, vel conventus significas illicitos celebrare.
6 Sed quia, sicut praefati sumus, causarum origo vel qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non possumus, ne, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur.
7 Unde valde necessarium fuerat si huc pro plenissima instructione nostra Magnitudo tua, nostris interrogationibus responsura, tempore quo in Sicilia dilala est, perrexisset.
8 Sed tamen postquam fratrem et coepiscopum nostrum Ioannem vidistis, in eo et nos vidisse vos credimus.
9 Et ideo quia de eisdem nobis et ipse causis scribere studuit, ei quae nobis sunt visa rescripsimus.
10 Qui quoniam maturi providique consilii sacerdos est, si cum ipso causas pro quibus missus est, tractare volueris, certi sumus quia in eo et quod utile et quod rationem habet invenies.
11 (Vide lib XII, ep. 32).
Gregorius Magnus HOME