3 | Proinde cognoscentes quid inter dilectionem tuam et Fantinum defensorem nostrum ac rectorem patrimonii partium Panormitanarum convenerit de portionibus tibi competentibus in Massalenas et Samanteria, in provincia Sicilia, territorio Panormitano, et domo in Panormitana civitate sita, quam Ecclesiae nostrae dudum titulo donationis obtuleras; nostrum in his accommodamus assensum, atque omnia sicuti inter vos gesta sunt, per huius tuitionis paginam confirmamus, nec quidquam eorum a nobis successoribusque nostris deduci in irritum profitemur, quia valde Ecclesiasticae est moderationi conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari (Grat. 25, q. 2, c. 12). |