monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Pro Iudaeorum Synagogis irritationabiliter occupatis et consecratis, pretium solvat Victor episcopus. <<<     >>> EPISTOLA LVII. AD PRAEIECTAM ILLUSTREM. Gesta inter ipsam et Fantinum defensorem approbat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LVI. AD FANTINUM. Candidum defensorem, Iamni Iudaei ex navis pretio debiti soluti chirographum restituere compellat.

1 Gregorius Fantino defensori.
2 Indicavit nobis Iamnus Iudaeus praesentium portitor, navem suam atque res suas Candidum defensorem nostrum cum aliis creditoribus occupasse, atque eas pro credita quam dederant pecunia venundedisse, et cunctis debitis cautionibus restitutis, solum apud se praefatum defensorem obligationis chirographum tenuisse, et saepius se supplicantem ideo reddere contempsisse, quia, ut ait, sors est debiti satisfacta.
3 Experientiae ergo tuae praecipimus, ut cum omni subtilitate curet addiscere? et si ita repererit, districta compulsione perurge, quatenus omni mora postposita, cautionem praedicti portitoris restituat.
4 Ita ergo sollicitudo tua studeat, ut denuo ad nos hac de causa querefa non redeat.
Gregorius Magnus HOME