Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Pro Iudaeorum Synagogis irritationabiliter occupatis et consecratis, pretium solvat Victor episcopus.
1 | Gregorius Fantino defensori Panormitano. |
2 | Ante aliquantum tempus Victori fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut quoniam quidam Iudaeorum, data nobis petitione, questi fuerunt synagogas in civitate Panormitana positas cum hospitiis suis fuisse ab eo irrationabiliter occupatas, quousque causa utrum iuste factum esset potuisset agnosci, ab eorum suspenderet se congregatione, ne forte in eorum sola voluntate versari praeiudicium videretur. |
3 | Et quidem nos praedictum fratrem nostrum incongrue aliquid egisse, sacerdotii eius respectus facile credere non permisit. |
4 | Sed quia Salerio notario nostro, qui illic praesens postea inventus est, renuntiante, comperimus (Grat. 14, q. 6, c. 2) nullam exstitisse causam pro qua potuissent rationabiliter occupari, atque eas esse inconsulte ac temere consecratas, idcirco experientiae tuae praecipimus ut quia quod semel consecratum est, Iudaeis ultra non valet restitui, quantum a filiis glorioso Venantio Patricio et Urbico abbate synagogae ipsae cum his hospitiis quae sub ipsis sunt, vel earum parietibus cohaerent, atque hortis ibi coniunctis aestimatae fuerint, studii tui sit ut praefatus frater et coepiscopus noster dare pretium debeat; quatenus hoc quod occupari fecit, in ius Ecclesiae ipsius valeat provenire, et illi opprimi aut aliquam pati iniustitiam nullo modo videantur. |
5 | Codices vero vel ornamenta pariter ablata quaerantur. |
6 | Quae si manifeste tulta sunt, et ipsa sine ambiguitate aliqua volumus restitui, quia sicut illis quidquam in synagogis suis facere, ut et ipsi prius scripsimus, ultra quam lege decretum est, non debet esse licentia; ita eis contra iustitiam et aequitatem nec praeiudicium, nec aliquod debet inferri dispendium. (Vide lib. XI, epp. 48 et 49.) |