Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LIII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Clericis Comanis, si ad Ecclesiae unitatem redeant, se controversam possessionem concedere paratum.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Latore praesentium communi filio Eventio diacono, qui fraternitatis vestrae nobis scripta detulit, referente, cognovimus clericos Ecclesiae Comensis, quos sacerdotali studio reverti ad unitatem Ecclesiae monuistis, respondisse non sibi talem a nobis affectum impendi, ut ad hoc redire charitate suadente praevaleant: asserentes res diversas suas iniuste ab aliis, inter quos et a nostra Ecclesia possessionem quae villa Mauriana dicitur, detineri. |
3 | Nos quidem sanctitatis vestrae sollicitudinem omnino laudavimus, quia quod vos oportuit facere, minime neglexistis. |
4 | Sed nec nos praedictam possessionem, si eis iure competit, etiamsi ad communionem forte reverti distulerint, contra rationis ordinem patimur detineri; sed eam cognita volumus veritate restitui. |
5 | Si vero ad unitatem Ecclesiae, quod optamus, Deo se inspirante converterint, etiamsi nihil illis competat, eam illis parati sumus concedere. |
6 | Nam nulla occasione excusari volumus quos ad matris Ecclesiae sinum redire desiderabiliter exspectamus. |
7 | De hortis vero quos in capitulari transmisso, ex substantia Italiae Ecclesiae vestrae competere signastis, vel praedictus nobis portitor indicavit, in subsequenti illuc personam transmittemus, cui inter alia curabimus evidenter iniungere ut veritatem congrua indagatione cognoscat, et quidquid iustum fuerit, faciat. |
8 | Nam nos qui alios contristari contra aequitatem non patimur, multo magis vos quos valde diligimus, tristes relinquere non valemus. |
9 | De aliis autem causis quale nostrum ad singula sit responsum, supradicti communis filii relatione cognoscetis. |
10 | Scripta vero ad dilectissimum filium nostrum Anatolium diaconum pro commendatione hominum vestrorum, sicut voluistis, fecimus. |