monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Clericis Comanis, si ad Ecclesiae unitatem redeant, se controversam possessionem concedere paratum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LII. AD SECUNDINUM. Scripta illius laudat, veritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solitarios quasi monomachos ab antiquo hos e singularius impeti. Orientales Ecclesias uno sensu integram sancti Leonis et Chalcedonensis synodi fidem sequi. In defensores trium capitulorum invehitur. Epistolam Ibae definitioni sanctae synodi adversari probat. In certam animae originem; at illam originali peccato donec baptizetur certissime obstringi. Mittit imagines carumque legitimum usum exponit.

1 Gregorius Secundino servo Dei incluso.
2 Dilectionis tuae scripta suscepi, quae in meo sensu amoris melle condita sapuerunt.
3 O quanta aspiratione vitae plena sunt, quae per gratiam spiritus proferuntur! Non in eis cultus eloquentiae, non verborum typus apparebat, sed solam veritatis atque charitatis radicem tenentia, per omne quod locuta sunt, coelestis patriae amorem fragrabant.
4 In eis vero tua a me dilectio petere studuit ut ad hanc libellum exhortatorium scribere deberem.
5 Sed scire te necesse est, fili charissime, quia tantis podagrae doloribus, tantisque curarum tumultibus premor, ut quamvis nunquam me aliquid fuisse reminiscar, valde tamen me videam non esse qui fuerim.
6 Quod autem tua se charitas et ultra aetatem quinquagenariam adhuc ievenilibus desideriis asserit subiacere, in hoc quoque divini oraculi implet praeceptum, quo scriptum est: Iustus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17).
7 Nec tamen dubito maiores te insidias hostis callidi perpeti, qui maiora contra eum bella praeparasti.
8 Tanto quippe ille deceptionis molimina ardentius exquirit, quanto te coelesti patriae ferventius inhiare cognoscit.
9 Et nos quidem qui vitam cum pluribus ducimus, etsi formidolosi ac timidi, tamen quia contra antiquum hostem bella proposuimus, quasi in acie stamus.
10 Vos autem qui solitariam vitam ducitis, quid aliud quam monomachos dixerim, qui fervore virtutis etiam ante aciem exire festinatis? Cur ergo eum non singulariter hostis impetat, a quo se impeti singulariter spectat? Et nos quidem qui inter homines vivimus, saepe per homines a callido hoste tentamur.
11 Vos autem qui viam vitae praesentis extra hominum frequentiam ducitis, tanto maiora certamina pati necesse est, quanto ad vos ipse tentationum magister accedit.
12 Neque enim vacare orationibus ac laudibus Dei sine aliqua interruptione temporis potestis, quia etsi intentio continue prompta est, ipsa tamen humanitatis infirmitas ad semetipsam relabitur, ut aliquando fessa iaceat, atque a studii sui exercitatione torpescat.
13 Antiquus vero hostis mox ut otiosam mentem invenerit, ad eam sub quibusdam occasionibus locuturus accedit, et quaedam ei de gestis praeteritis ad memoriam reducit, audita quondam verba indecenter cogitationi resonat; et si qua dudum turpiter acta sunt, eorum speciem oculis cordis opponit, ut quem de praesentibus non valet inquinare, de malis transactis violet.
14 Et deceptam mentem saepe in delectationem reparat, unde diu iam se per poenitentiam afflixit; ita ut vere cum Psalmista dicat: Computruerunt et deterioratae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6).
15 Cicatrix quippe figura est vulneris, sed sanati.
16 Cicatrix ergo ad putredinem redit, quando peccati vulnus, quod iam per poenitentiam sanatum est, in delectationem sui animum concutit.
17 Saepe quod nunquam fecimus, per hostis callidi insidias cordis oculis videmus.
18 Cumque insensibiliter in hoc delectatio subripit, quamvis iam plangat quae fecerat, taedet tamen infelicem animum quaedam non fecisse quae plangat.
19 Hae sunt cordis nostri tenebrae, quas in hac vita volentes nolentesque sustinemus.
20 Quis contra haec quaerendus est, nisi adiutor in opportunitatibus in tribulatione? Valde autem libenter accepi quod tua me charitas de sua dubitatione requisivit, an Orientis Ecclesiae fidem atque doctrinam sanctae memoriae Leonis papae sequantur, ne fortasse earum sensus inter semetipsas pro trium capitulorum defensione divisus sit.
21 Unde certam dilectionem tuam esse desidero, quia praedictae sanctissimae Orientis Ecclesiae uno sensu, una doctrina fidem eiusdem sanctae memoriae Leonis tenent, sanctamque Chalcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt atque venerantur, ut nullus esse episcopus reputetur, qui eiusdem synodi defensor sectatorque non fuerit.
22 Hinc est enim ut quoties in quatuor praecipuis sedibus antistites ordinantur, synodales sibi epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem synodum cum aliis generalibus synodis custodire fateantur; sicut et nos aversamur, atque anathemate plectendos ducimus, si qui de fide eiusdem synodi aliquid imminuere, vel aliquid in ea addere praesumunt.
23 Nam synodus quae post eam generaliter facta est idcirco a nobis recipitur, quia eiusdem Synodi in omnibus sequax, honorem illius auctoritatemque custodit.
24 Unde necesse est ut dulcissima mihi tua dilectio in hoc quod praecipue in bonis moribus vivit, quod se per abstinentiam affligit, quod doctrinae Dei vehementius insistit, hoc studiosius cogitet, ne, errorem schismaticorum sequens, a sancta universali Ecclesia divisa possit inveniri.
25 Et quid tot labores proderunt, si in unitate fidei inventi non fuerint, quae ante Dei omnipotentis oculos in bonis actibus animam praecipue custodit? Hinc enim dicitur: Una est columba mea, perfecta mea (Cant., VI, 8).
26 Hinc ad Moysen Dominus dicit: Est locus penes me, et stabis super petram (Exod. XXXIII, 21).
27 Quis est locus qui non sit in Deo, dum cuncta ab ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua super petram statur, dum confessionis eius soliditas humiliter tenetur.
28 De quo loco subiungitur: Tunc videbis posteriora mea.
29 In petra enim, id est in sancta Ecclesia stantes, Dei posteriora videbimus, quando iam ea quae in fine promissa sunt coelestis patriae gaudia contemplabimur.
30 Perversi autem homines qui, trium capitulorum occasione reperta, ecclesiasticam disciplinam fugiunt, de suis carnalibus actibus reprehendi pertimescunt, subesse sedis apostolicae praeceptis nolunt, et nos quasi de fide reprehendunt, quam ipsi nesciunt.
31 Et dum neque in fide recti sunt, neque in bonis operibus intenti, student ut certare pro fide videantur.
32 Sicque fit ut quotidie deteriores fiant, dum in eis culpa grossescit, quae quasi de zelo fervoris videri etiam laudabilis appetit.
33 Sed iuxta hoc quod scriptum est: Ex operibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16).
34 Vitam eorum tua charitas attendat, et meritum intentionis aspiciat.
35 Ut enim dilectioni tuae de eadem re breviter loquar, sancta Chalcedonensis synodus usque ad definitionem fidei, et prolationem canonum, de generalibus causis locuta est.
36 Nam post prolationem canonum specialia episcoporum certamina sopire curavit.
37 Epistolam vero quam in ea reverendissimus Ibas denegat suam, quod in extrema parte synodi iaceat, agnoscis.
38 Quae videlicet epistola Nestorium in auditum et inquisitione non facta damnatum asserit; Cyrillum vero in Apollinaris dogma cecidisse suspicatur.
39 Et si totus superior textus praedictae synodi legitur, quantum haec epistola eidem synodo adversetur invenitur, quia scilicet sancta synodus et Nestorium, sicut est, haereticum denuntiat, et beatum Cyrillum patrem catholicum veneratur.
40 Epistola ergo quae illum defendit qui a synodo damnatus est, et eum accusat qui a synodo veneratus, procul dubio definitioni sanctae synodi probatur adversa.
41 Sed quia eius defensores solent dicere quod hanc Ibas eo tempore scripsit quo adhuc Cyrillus propter duodecim capitula, quae necdum exposuerat, dubius habebatur, in ipsa hac epistola perpende quia legitur quod inter Orientales episcopos et beatum Cyrillum pax fuerit celebrata.
42 Si ergo post concordiam pacis, post satisfactionem amotae dubitationis, haec eadem epistola scripta est, constat quia non est catholica, quae patrem catholicum, atque in toto synodi volumine laudatum, haereticum appellat.
43 Haec paucis dixi, quia ex quibus praecipue causis hac in re dubitationem tua charitas habet, in epistolis non inveni .
44 Et quia tua sanctitas (Grat. dist. 50, c. 16) hoc a nobis requisivit, ut sibi de sacerdotali officio post lapsum resurgendi auctoritates scriberemus, dum se dicit de hoc canones diversos legisse, et diversas sententias invenisse, alias resurgendi, alias nequaquam posse, ideo sanctas nos generales synodos, a Nicaena incipientes, cum reliquis quatuor post factis veneramur, quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis canonicis sententiis unanimiter concordant.
45 Nam et nos praecedentes Patres sequi debemus, qui auctore Deo a sacra doctrina illorum non discordamus.
46 A capite itaque incipientes, usque ad quartum altaris ministerium hanc formam servandam cognoscimus, ut sicut minorem maior praecedit in honore, ita et in crimine; et quem maior sequitur culpa, maiori plectatur vindicta, et sic postea poenitentia credatur esse fructuosa.
47 Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam igitur satisfactionem credimus posse rediri ad honorem, dicente Propheta: Nunquid qui cadit non adiiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Et: Qui aversus est non revertetur (Ierem. VIII, 4)? Et peccatori ait: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isa. XXX, 15, sec. LXX).
48 Unde et Psalmista ait: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum tuum rectum innova in visceribus meis.
49 Ne proiicitas me a facie tua, et spiritum sanctum ne auferas a me (Psal. L, 12).
50 Dum enim petiit ne a Domino proiiceretur pro lapsus culpa, alienam rex et propheta simul rapuisse uxorem tremefactus expavit; et propheta indicante flagitium suum, poenitentiam agens, addebat: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Ibid., 14).
51 Si enim condignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret.
52 Ait enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid., 15).
53 Dum enim peccata prospexit Propheta mundatus per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena, et sacrificium de semetipso Deo offerre studuit, cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ibid., 19).
54 Ad hoc ista sufficerent; sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius creditur.
55 De hoc enim propheta dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32).
56 De hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, salvus erit; omnes iniquitates eius oblivioni tradentur (Ibid., 22).
57 Si enim Redemptor noster, qui peccatores non perdere, sed iustificare venit, in oblivione peccantium delicta dereliquit, quis hominum condemnanda reservat, cum apostolus dicat: Si Deus iustificat, quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33)? Ad fontem misericordiae recurrentes, Evangelii proferamus sententiam: Gaudebo, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente, magis quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7).
58 Et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad ovile reportatam Dominus ipse testatur.
59 Si ovis perdita errans post inventionem ad ovile humero reportatur, cur iste post poenitentiam ad Ecclesiae ministerium lapsus non revocetur? Sicut in Apocalypsi dicitur de ministerio Ecclesiae: Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. II, 5).
60 Quid enim est gravius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inveniuntur, aut Dei filium iureiurando negare? In quo verbo hunc ipsum beatum Petrum apostolorum principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus.
61 Sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data est, quia postea ab apostolatu eum non expulit, quia ante quidem ipsum se negare praedixit.
62 Tibi haec, Fili charissime, dicta sufficiant, ut illum quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu divinitatis non dubites misericordiam consequi, quia ille peccatorem reversum non despicit, qui peccatores sanguine suo redimere venit.
63 De ordinationibus vero apostolicae sedis pontificum, utrum post beatissimum Hormisdam aliqua sint addita, vestra charitas requirit.
64 Sed usque ad Vigilii papae tempora, expositas ordinationes praesulum esse cognoscas.
65 Aloa vero, thimiama, storacem, et balsamum, sanctorum martyrum corporibus offerenda, latore praesentium deferente transmisimus.
66 In extremum vero epistolae quaesisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicens: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto corpori non consensit? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem.
67 Gravis enim est quaestio, nec valet ab homine comprehendi, quia si de Adam substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne non nascitur, cur in ea carne quae de Adam prolata est obligata peccatis tenetur? Sed cum hoc sit incertum, illud incertum non est, quia nisi sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta.
68 Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu eius, nec unius diei infans super terram (Iob. XIV, 4, 5, sec. LXX).
69 Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7).
70 Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Ioan. III, 3).
71 Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).
72 Cur ergo infans qui nihil egit, in conspectu omnipotentis Dei non valet esse mundus? Cur Psalmista ex legitimo coniugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur nisi qui mundatus aqua baptismatis fuerit, mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem traxit in ramis; et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere noluit sine peccato.
73 De his autem subtilius audaciusque loqui debueram; sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxari debuisset importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum.
74 Rogo autem omnipotentem Deum, ut sua te gratia protegat, et beati Petri apostolorum principis intercessione a malis omnibus illaesum servet, quatenus fervor coelestis desiderii in tua mente quotidie ardentius excrescat, ut semper novus, et semper seipso robustior, ad coelestia praemia multiplicius percipienda pertingat.
75 Transmisi autem duos homiliarum Codices, quas dixi in Ecclesia, dum adhuc loqui praevalerem, ut quia ipse te videre, tibique sedule colloqui non possum, charitati tuae vel per ea quae scribere valui, absens non sim.
76 Exiguum quoque vestimentum transmittere studui, per quod tua charitas, quia australi in animo calore ardet, foris a corpore Arcturi frigus repellat.
77 Peto autem ut pro me orare enixius debeas, ut tuae intercessionis ope et a malis praesentibus eripi, et aeternis merear gaudiis praesentari.
78 Imagines quas tibi dirigendas per Dulcidum diaconum rogasti misimus.
79 Unde valde nobis tua postulatio placuit, quia illum toto corde, tota intentione quaeris, cuius imaginem prae oculis habere desideras, ut te visio corporalis quotidiana reddat exercitatum, ut dum picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cuius imaginem videre desideras.
80 Ab re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus.
81 Sic homo qui alium ardenter videre desiderat, aut sponsam amans videre conatur, si contigerit eam ad balneum, aut ad Ecclesiam ire, statim per viam incedenti se praeparat, ut de visione eius hilaris recedat.
82 Scio quidem quod imaginem Salvatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei in eius amore recalescas, cuius te imaginem videre desideras.
83 Et nos quidem non quasi ante divinitatem ante illam prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur.
84 Et dum nobis ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducit, animum nostrum aut de resurrectione laetificat, aut de passione demulcet.
85 Ideoque direximus tibi surtarias duas, imaginem Dei Salvatoris, et sanctae Dei genitricis Mariae, beatorumque apostolorum Petri et Pauli continentes, per supradictum filium nostrum diaconum, et unam crucem, clavem etiam pro benedictione a sanctissimo corpore Petri apostolorum principis, ut per ipsum a maligno defensus permaneas, cuius signo te esse munitum credis, et ex eo te protegat, qui iuvenilia semper suggerit recordari; ut in bonis tuis actibus perseveres, ut in eius amore usque ad finem permaneas, pro cuius amore solitarius desideras habitare, ut alios in eius amore accendas, propter quem te fecisti haberi; ut vitae huius mala quaeque inimicus suggerit retro acta mentis proventibus quasi facibus inardescas, pro cuius amore vitam etiam velis finire: ipse quoque te protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
86 Amen.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Clericis Comanis, si ad Ecclesiae unitatem redeant, se controversam possessionem concedere paratum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52