1 | Gregorius Anthemio subdiacono. |
2 | Pervenit ad nos quondam Benenatum Misenatem episcopum pro construendo illic castro solidos accepisse. |
3 | Et quia pars eorum solidorum apud eum dicitur remansisse, experientia tua subtili indagatione perquirat; et si quid manifeste de ipsis solidis cognoveris remansisse, comitatio comiti praedictae civitatis sub desuscepti illud pagina contradat, atque immineat ut in constructione eiusdem loci, sicut sunt dati, Deo adiuvante proficiant, quia ratio nulla permittit ut propriis cuiusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur. |