monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLIX. AD ANASTASIUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. Gratulatur ob rectam fidei professionem. Agendas Deo gratias quod soli ad ordines promoveantur orthodoxi. Pro imperatore haereticos comprimente orandum. Inquirendum Anastasio genuinum Ephesinae synodi exemplar. Arcendos a sacris ordinibus simoniacos. <<<     >>> EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Comperimus Benenatum Misenatem facinus quod de se per scripturam manus prius professus est abnegare.
3 Et ideo quia huius sceleris negatio, sicut maiori discussione, ita et maiori indiget ultione, experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut eumdem Benenatum, accusatoremque ipsius, simul et personas de quibus accusatus est, atque omnes qui in accusationis chartula leguntur, sub omni huc cautela et celeritate transmittat, quatenus causae huius veritas districta, ut dignum est, inquisitione examinari valeat et agnosci.
Gregorius Magnus HOME