monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLVI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Obvenientem a Ioanne Pantaleonis socrui haereditatem describat, dum hic Ecclesiae negotiis destinetur. Relictam quoque apud Ioannem sacram supellectilem diligentissime inquirat. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD PAULINUM TAURENSEM EPISCOPUM, ETC. Regium una cum Savino pergant, de cleri adversus episcopum querelis inquisituri.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLVII. AD SABINUM SUBDIACONUM. Regitani cleri adversus episcopum suum querelas una cum episcopis quinque perscrutetur, ut, illorum relatione certior factus, ipse Romae decernat.

1 Gregorius Sabino subdiacono.
2 Clerus Ecclesiae Regitanae multa contra reverendissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum, data nobis petitione, conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causae ipsae hic subtiliter probarentur.
3 Sed quia nos interim praedictum fratrem nostrum huc modo non praevidimus deducendum, visum nobis est illic deputare causam eamdem cognoscendam.
4 Et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis experientia tua una cum Paulino, Proculo, Palumbo, vel Venerio, atque Martiano reverendissimis fratribus coepiscopisque nostris sine cuiusquam personae respectu, tam clericorum querelam quam adversus suum, sicut diximus, habent episcopum; vel si quam forte ille contra eos habuerit, cum omni aequitate ac sollicitudine perscrutetur.
5 Et quidquid in veritate cognoverit, nobis una cum praedictis fratribus nostris subtiliter diligenterque significet, ut renuntiatione vestra redditi certiores, quid fieri debeat decernamus.
Gregorius Magnus HOME